Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Alii dicunt Valentem animam non exhalasse confestim, sed cum candidatis et spadonibus paucis, prope ad agrestem casam relatum, secunda contignatione fabre munitam, dum fovetur manibus imperitis, circumsessum ab hostibus, qui esset ignorantibus, dedecore captivitatis

v3.p.480
exemptum.

Cum enim oppessulatas ianuas perrumpere conati qui secuti sunt, a parte pensili domus sagittis incesserentur, ne per moras inexpedibiles populandi amitterent copiam, congestis stipulae fascibus et lignorum, flammaque supposita, aedificium cum hominibus torruerunt.

Unde quidam de candidatis, per fenestram lapsus captusque a barbaris, prodidit factum et eos maerore afflixit, magna gloria defraudatos, quod Romanae rei rectorem non cepere superstitem. Is ipse iuvenis, occulte postea reversus ad nostros, haec ita accidisse narravit.

Pari clade recuperatis Hispaniis, Scipionum alterum cremata turri in quam confugerat, absumptum incendio hostili comperimus. Illud tamen certum est, nec Scipioni nec Valenti sepulturam (qui supremitatis honor est) contigisse.

In hac multiplici virorum illustrium clade, Traiani mors eminuit et Sebastiani, cum quibus triginta quinque oppetivere tribuni, vacantes et numerorum rectores, et Valerianus atque Aequitius, quorum alter stabulum, alter curabat palatium. Inter hos etiam promotorum tribunus, Potentius, cecidit in primaevo flore aetatis,[*](flore aetatis, Baehrens; aetatis flore, V.) bono cuique spectatus, meritis Ursicini patris, magistri quondam armorum suisque commendabilis. Constatque vix

v3.p.482
tertiam evasisse exercitus partem.

Nec ulla[*](nec ulla, add. A in lac. indic. by Clark; no lac., V.) annalibus praeter Cannensem pugnam ita ad internecionem res legitur gesta, quamquam Romani aliquotiens reflante Fortuna fallaciis lusi, bellorum iniquitati cesserunt ad tempus, et certamina multa fabulosae naeniae flevere Graecorum.

Perit[*](Graecorumn. Perit, Val.; graecorum commendabilis constatque (from § 18, line 9) perit, V.) autem hoc exitu Valens, quinquagesimo anno contiguus, cum per annos quattuor imperasset et decem, parvo minus.

Cuius bona multis cognita dicemus et vitia. Amicus fidelis et firmus, ultor acer ambitionum, severus militaris et civilis disciplinae corrector, pervigil semper et anxius, ne quis[*](quis, added by C. F. W. M.; quis for eius, Gardt.; eius pretendens, V.) propinquitatem praetendens, altius semet efferret,[*](efferret, Val.; quisquam efferret, Novák; ferret, V.) erga deferendas potestates vel adimendas nimium tardus, provinciarum aequissimus tutor, quarum singulas ut domum propriam custodibat indemnes, tributorum onera studio quodam molliens singulari, nulla vectigalium admittens augmenta in adaerandis[*](adaerandis, Lind.; appellandis, Her. (cf. Val, Max. iv. 8, 3); aderandis, V.) reliquorum debitis[*](reliquorum debitis, Momm.; debitorum reliquis, Val.; reliquorum debitum, V.) non molestus, furibus et in peculatu deprehensis iudicibus inimicus

v3.p.484
asper et vehemens. Nec sub alio principe in huius modi negotiis melius secum actum esse meminit Oriens.

Super his omnibus liberalis erat cum moderatione, cuius rei licet abundent exempla, unum tamen sufficiet poni. Ut sunt in palatiis non nulli alienarum avidi rerum,[*](auidi rerum, transposuit Baehrens.) siqui caducum vel aliud petisset ex usu, cum magna iustorum iniustorumque[*](iustorum iniustorumque, Val.; iustorumque, V.) distinctione, contradicturis[*](contradicturis, Her.; contradictori, Val.; contradictoris, V.) copia servata, donabat ei qui petierat, tres vel quattuor alios absentes aliquotiens impetratorum participes iungens, ut castigatius agerent inquieti, lucra quibus inhiabant, hoc minui commento cernentes.

Super aedificiis autem, quae per diversas urbes et oppida vel instauravit, vel a primis instruxit auspiciis, (ne sim longior) taceo, rebus ipsis id apertius monstrare concedens. Haec bonis omnibus aemulanda sunt, ut existimo: nunc eius vitia percurramus.

Magnarum opum intemperans appetitor, laborum impatiens, duritiamque magis affectans immanem, in crudelitatem proclivior, subagrestis ingenii, nec bellicis nec liberalibus studiis eruditus: alienis gemitibus libenter emolumenta fructusque conquirens, tuncque magis intolerabilis, cum incidentia crimina ad contemptam vel laesam principis amplitudinem trahens, in sanguinem saeviebat,

v3.p.486
et dispendia locupletum.

Illud quoque ferri non poterat, quod cum legibus lites omnes quaestionesque[*](quaestionesque, Val.; quaestiones, V.) committere videri se[*](uideri, se Val.; ueteris euellit, V.) vellet, destinatisque velut lectis iudicibus negotia spectanda mandabat, nihil agi contra libidinem suam patiebatur: iniuriosus alia et iracundus, et criminantibus, sine differentia veri vel falsi, facillime patens, quae vitiorum labes etiam in his privatis cotidianisque rationibus impendio est formidanda.

Cessator et piger: nigri coloris, pupula oculi unius obstructa, sed ita ut non eminus appareret, figura bene compacta membrorum, staturae procerae humilis, cruribus exstanteque mediocriter ventre.

Haec super Valente dixisse sufficiet, quae vera esse aequalis nobis memoria plene testatur. Illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripodis, quem movisse Patricium docuimus et Hilarium, tres versus illos fatidicos comperisset, quorum ultimus est

  1. ἐν πεδίοισι Μίμαντος ἀγαιομένοιο Ἄρηος,
ut erat inconsummatus et rudis, inter initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum, abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat: ubi Erythraeo[*](Erythraeo, Lind.; Erichtheo, A; erutheo oppidum (opido, EA), V.) oppido superpositum montem Mimanta, et Homerum
v3.p.488
scripsisse, et Tullium, doctis referentibus audiebat.

Denique post interitum eius, discessumque hostilem, prope locum in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis affixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.