Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quem Lentienses intentum iugulis suis omni perseverandi studio contemplantes, post deditionem, quam impetravere supplici prece, oblata (ut praeceptum est) iuventute valida nostris tirociniis permiscenda, ad genitales terras innoxii ire permissi sunt.

Hanc victoriam, opportunam et fructuosam, quae gentes hebetavit occiduas, sempiterni numinis nutu, Gratianus incredibile dictu est, quo quantoque[*](quo quantoque, Her.; q.q. cum, N2 Val.; quanto cum, Novák; quantique cum (om. quo), V.) vigore exserta celeritate aliorsum properans expedivit: praeclarae indolis adulescens, facundus et moderatus et bellicosus et clemens, ad aemulationem lectorum progrediens principum, dum etiam

v3.p.454
lanugo genis inserperet speciosa, ni vergens in ludibriosos actus natura, laxantibus proximis, semet ad vana studia Caesaris Commodi convertisset, licet hic incruentus.

Ut enim ille, quia perimere iaculis plurimas feras spectante consueverat populo, et centum leones in amphitheatrali circulo simul emissos, telorum vario genere, nullo geminato vulnere, contruncavit, ultra hominem , ita hic quoque, intra saepta quae appellant vivaria, sagittarum pulsibus crebris dentatas conficiens bestias, incidentia multa parvi ducebat et seria: eo tempore quo etiam si imperium Marcus regeret Antoninus, aegre sine collegis et magna sobrietate consiliorum, lenire luctuosos rei publicae poterat casus.

Dispositis igitur, quae pro[*](pro, A; V omits.) temporum captu per Gallias res rationesque poscebant, et punito scutario proditore, qui festinare principem ad Illyricum barbaris indicarat, Gratianus exinde digressus per castra, quibus Felicis Arboris nomen est, per Lauriacum ad[*](Lauriacum ad, Lind.; inaurea cumopitulanda dum (opitulandum, W2), V.) opitulandum oppressae parti porrectis itineribus ire tendebat.

Eisdemque diebus, Frigerido multa atque utilia pro securitate communi sollertissime cogitanti, munireque properanti Succorum angustias, ne

v3.p.456
discursatores hostes et leves, tamquam exaestuantes nivi[*](exaestuantes niui. Gronov; exaestuare sueti, Pet.; exaestuante ui, Val.; exaestuares ut in, V.) torrentes, per septentrionales provincias fusius vagarentur, successor Maurus nomine mittitur comes, venalis ferociae specie, et ad cuncta mobilis et incertus; is est quem praeteritorum textu rettulimus, ambigenti super corona capita imponenda Caesari Iuliano,[*](Caesari Iuliano, transposui, c.c.) dum inter eius armigeros militaret, Arroganti[*](arroganti, Val., Her., Momm.; ac regiam, Lind.; adrogantia, V, Pet.) astu fidenter[*](astu fidenter, Her. (cf. xvi. 10, 16); custodiret, V, Lind; custodis, Pet.; custodiret terquem, V.) torquem obtulisse collo abstractam.

Remotusque in ipsa vertigine pereuntium rerum dux cautus et diligens, cum etiam si dudum discessisset in otium, ad procinctum reduci negotiorum magnitudine poscente deberet.