Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quae hunc illi impendere exitum vitae modo non aperte loquendo monstrabant. Super his larvale simulacrum Armeniae regis, et miserabiles umbrae paulo ante in negotio Theodori caesorum, per quietem stridendo carmina quaedam neniarum[*](neniarum, Gronov, pater; nimium, E: nimirum, A; nimiarum, V (a deleted by V3).) horrenda, multos diris terroribus agitabant.

Vaccula[*](uaccula, Bent., Haupt (uacula, E); uagula, V, G, Pighius; aquila, Val.; gracula, Novák.) gurgulione consecto, exanimis visa est iacens, cuius mors publicorum funerum aerumnas indicabat amplas et pervulgatas. Denique cum Chalcedonos subverterentur veteres muri, ut apud Constantinopolim aedificaretur lavacrum, ordine resoluto saxorum, in quadrato lapide qui structura latebat in media, hi Graeci versus incisi reperti sunt, futura plene pandentes:

v3.p.380

  1. ἀλλα’ ὁπόταν νύμφαι δροσεραὶ κατὰ ἄστυ χορείῃ
  2. τερπόμεναι στρωφῶνται[*](στρωφῶνται, Bent.; στροφόωνται, Eyssen.; στροφοωντε, V.)ἐυστεφέας κατ’ ἀγυιάς,
  3. καὶ τεῖχος λουτροῖο πολύστονον ἔσσεται ἄλκαρ,
  4. δὴ τότε μυρία φῦλα πολυσπερέων ἀνθρώπων
  5. Ἴστρον καλλιρόοιο πόρον περάοντα σὺν αἰχμῇ,
  6. καὶ Σκυθικὴν ὀλέσει χώρην καὶ Μυσίδα γαῖαν,
  7. Παιονίης δ’ ἐπιβάντα σὺν ἐλπίσι μαινομένῃσιν
  8. αὐτοῦ καὶ βιότοιο τέλος καὶ δῆρις[*](δῆρις, Val.; δῆριν, Pet.; δηρειν, V.)ἐφέξει.

Totius autem sementem exitii et cladum originem diversarum, quas Martius furor incendio insolito[*](insolito, Pet.; incensio et solito, V.) miscendo cuncta concivit, hanc comperimus causam. Hunorum gens monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit.

Ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro sulcantur altius genae, ut pilorum vigor tempestivus emergens, corrugatis cicatricibus hebetetur, senescunt imberbes absque ulla venustate, spadonibus similes, compactis omnes firmisque membris et opimis cervicibus, prodigiose[*](prodigiose, V, Kell., Corn.) deformes[*](deformes, A, Kell., Corn.; formae, E; formes, V.) et pandi, ut bipedes existimes bestias, vel quales in commarginandis pontibus effigiati stipites dolantur incompte.

In hominum autem figura, licet insuavi, ita victu[*](ita uictu, Her.; ita uisi, Val.; ta nisi, V.) sunt asperi, ut neque igni neque saporatis indigeant cibis,

v3.p.382
sed radicibus herbarum agrestium, et semicruda cuiusvis pecoris carne vescantur, quam inter femora sua equorumque[*](equorumque, E, Gardt.; uectorumque, Pet. (cf. Apuleius); uaporumque, V.) terga subsertam, fotu calefaciunt brevi.

Aedificiis nullis umquam tecti, sed haec velut ab usu communi discreta sepulcra declinant. Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest. Sed vagi montes peragrantes et silvas, pruinas famem sitimque perferre ab incunabulis adsuescunt. Peregre tecta (nisi adigente maxima necessitate) non subeunt: nec enim[*](enim apud eos, V; apud eos del. C. F. W. M. (cf. § 4, line 3).) se tutos[*](se tutos, C. F. W. M.; secures, EA; ecutos, V.) existimant esse sub tectis morantes.[*](morantes, added by Novák; lac. 10 letters, V.)

Indumentis operiuntur linteis vel ex pellibus silvestrium murum consarcinatis; nec alia illis domestica vestis est, alia forensis. Sed semel obsoleti coloris tunica collo inserta, non ante deponitur aut mutatur, quam diuturna carie in pannulos diffluxerit[*](diffluxerit, Ernesti in Index; defluxerit, EA; deffluxerit, V.) defrustata.

Galeris incurvis capita tegunt, hirsuta crura coriis munientes haedinis, eorumque calcei formulis nullis aptati, vetant incedere gressibus liberis. Qua[*](qua, EA; qua ex, Clark; quas, V) causa ad pedestres parum adcommodati sunt pugnas, verum equis prope affixi, duris quidem sed deformibus, et muliebriter eisdem non numquam insidentes, funguntur muneribus consuetis. Ex ipsis quivis in hac natione pernox et perdius emit et vendit, cibumque sumit et potum, et inclinatus cervici angustae iumenti, in altum soporem ad usque varietatem effunditur somniorum.

Et deliberatione super rebus

v3.p.384
proposita seriis, hoc habitu omnes in commune consultant. Aguntur autem nulla severitate regali, sed tumultuario primatum ductu contenti, perrumpunt quicquid incident.

Et pugnant non[*](non, deleted by Bent.) numquam lacessiti, ineuntes[*](sed ineuntes, V; sed, deleted by Her. as correction of sed in § 7) proelia cuneatim, variis vocibus sonantibus torvum. Utque ad pernicitatem sunt leves et repentini, ita subito de industria dispersi incessunt,[*](incessunt, Kellerbauer; uigescunt, W. Soisell; iugescunt, V.) et[*](et, V; ut, Her.) incomposita acie, cum caede vasta discurrunt, nec invadentes vallum, nec castra inimica pilantes, prae nimia rapiditate cernuntur.

Eoque omnium acerrimos facile dixeris bellatores, quod procul missilibus telis, acutis ossibus pro spiculorum acumine, arte mira coagmentatis, et distantiis decursis[*](distantiis decursis, Brackman; sed distinct (lac. 13 letters), V.) comminus ferro sine sui respectu confligunt, hostisque dum mucronum noxias observant, contortis laciniis illigant, ut laqueatis resistentium membris, equitandi vel gradiendi adimant facultatem.

Nemo apud eos arat nec stivam aliquando contingit. Omnes enim sine sedibus fixis, absque lare vel lege aut victu stabili dispalantur, semper fugientium similes, cum carpentis in quibus habitant: ubi coniuges taetra illis vestimenta contexunt, et coeunt cum maritis, et pariunt, et ad usque

v3.p.386
pubertatem nutriunt pueros. Nullusque apud eos interrogatus respondere unde oritur potest, alibi conceptus natusque procul, et longius educatus.

Per indutias infidi et inconstantes,[*](et inconstantes, Clark; inconstantes, N2A; infidi (at end of line) constantes, V.) ad omnem auram incidentis spei novae perquam mobiles, totum furori incitatissimo tribuentes. Inconsultorum animalium ritu, quid honestum inhonestumve sit, penitus ignorantes, flexiloqui et obscuri, nullius religionis vel superstitionis reverentia aliquando districti, auri cupidine immensa flagrantes, adeo permutabiles et irasci faciles ut eodem aliquotiens die a sociis nullo irritante saepe desciscant, itidemque propitientur, nemine leniente.