Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Huius exempla[*](huius exempla, without lac., G (huiusce, Brakman); lucrum (lac. 13 letters) hu (lac. 6 letters) pla, V.) continentiae similia plurima in Romanis exuberant ducibus: quibus omissis, quoniam non sunt perfectae virtutis indicia, (nec enim aliena non rapere laudis est), unum ex multis constans innocentiae vulgi veteris specimen ponam. Cum proscriptorum locupletes domus diripiendas Romanae plebei Marius dedisset et Cinna, ita[*](Cinna ita, Pet.; Cinna, EAG; cinnata, V.) vulgi rudes animi sed humana soliti respectare, alienis laboribus pepercerunt, ut nullus egens reperiretur aut infimus, qui de civili luctu fructum contrectare pateretur sibi concessum.

v3.p.366

Invidia praeter haec ante dictus medullitus urebatur, et sciens pleraque vitiorum imitari solere virtutes, memorabat assidue, livorem severitatis rectae potestatis esse individuam[*](indiuiduam, Val.; inuidiam esse, G; inuidiam, V.) sociam. Utque sunt dignitatum apices maximi, licere sibi cuncta existimantes, et ad suspicandum[*](suspicandum, Pet.; supplicandum, V.) contrarios, exturbandosque meliores pronius inclinati, bene vestitos oderat et eruditos et opulentos et nobiles, et fortibus detrahebat, ut solus videretur bonis artibus eminere, quo vitio exarsisse principem legimus Hadrianum.

Arguebat hic idem princeps timidos saepius, maculosos tales appellans et sordidos, et infra sortem humilem amendandos, ipse[*](ipse, added by Bent.; V omits.) ad pavores irritos aliquotiens abiectius pallens, et quod nusquam erat, ima mente[*](ima mente, Lind.; menta, V.) formidans.

Quo intellecto, magister officiorum Remigius, cum eum[*](cum eum, A; remigis fumium, V.) ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos, inter alia subserebat: hocque ille audito, quia timore mox frangebatur, ut Antoninus Pius erat serenus et clemens.

Iudices[*](iudices, added in G; V omits.) numquam consulto malignos elegit, sed si semel promotos agere didicisset[*](didicisset, Novák; didicit, G; dedi, V.)

v3.p.368
immaniter, Lycurgos invenisse praedicabat et Cassios, columina iustitiae prisca, scribensque hortabatur assidue, ut noxas vel leves acerbius vindicarent.

afflictis (si fors ingruisset inferior) erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper, ut agitato mari iactatis, portus patuit exoptatus. Finis enim iusti imperii (ut sapientes docent) utilitas oboedientium aestimatur et salus.