Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quo intellecto, magister officiorum Remigius, cum eum[*](cum eum, A; remigis fumium, V.) ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos, inter alia subserebat: hocque ille audito, quia timore mox frangebatur, ut Antoninus Pius erat serenus et clemens.

Iudices[*](iudices, added in G; V omits.) numquam consulto malignos elegit, sed si semel promotos agere didicisset[*](didicisset, Novák; didicit, G; dedi, V.)

v3.p.368
immaniter, Lycurgos invenisse praedicabat et Cassios, columina iustitiae prisca, scribensque hortabatur assidue, ut noxas vel leves acerbius vindicarent.

afflictis (si fors ingruisset inferior) erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper, ut agitato mari iactatis, portus patuit exoptatus. Finis enim iusti imperii (ut sapientes docent) utilitas oboedientium aestimatur et salus.

Consentaneum est venire post haec ad eius actus, sequendos recte sentientibus et probandos: ad quos[*](ad quos, added by Her.; cum quibus, G; probandus si, without lac., V.) si reliqua temperasset, vixerat ut Traianus et Marcus. In provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas: oppidorum et limitum conditor tempestivus: militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans, quod cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querellas in eos motas aliquotiens obsurdescens: unde Britannici strepitus et Africanae clades et vastitas emersit Illyrici.

Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil

v3.p.370
incestum: hancque ob causam tamquam retinaculis petulantiam frenarat aulae regalis, quod custodire facile potuit, necessitudinibus suis nihil indulgens, quas aut in otio reprimebat, aut mediocriter honoravit absque fratre, quem temporis compulsus angustiis, in amplitudinis suae societatem assumpsit.

Scrupulosus in deferendis potestatibus celsis nec imperante eo provinciam nummularius rexit, aut administratio venundata, nisi inter imperandi exordia,[*](imperandi exordia, added by Her.; initia, by G; no lac. in V.) ut solent occupationis spe impune quaedam sceleste[*](spe inpune quaedam sceleste (scelesta, G), Her.; impunitatis, Eyssen.; incuriae, Pet.; inpuniae, V.) committi.

Ad inferenda propulsandaque bella sollertissime cautus, aestu Martii pulveris induratus, boni pravique suasor et desuasor admodum prudens, militaris rei ordinum scrutantissimus: scribens decore, venusteque pingens et fingens, et novorum inventor armorum: memoria sermoneque incitato quidem sed raro, facundiae proximo vigens, amator munditiarum, laetusque non profusis epulis sed excultis.

Postremo hoc moderamine principatus inclaruit, quod inter religionum diversitates medius stetit, nec quemquam inquietavit, neque ut hoc , imperavit aut illud: nec interdictis minacibus

v3.p.372
subiectorum cervicem ad id, quod ipse coluit, inclinabat, sed intemeratas reliquit has partes ut repperit.

Corpus eius lacertosum et validum, capilli fulgor colorisque nitor cum oculis caesiis, semper obliquum intuentibus[*](tum oculi caesiiintuentes, Pet.; comma after nitor deleted by Her.; intuentibus, Lind.) et torvum, atque pulchritudo staturae, liniamentorumque recta compago, maiestatis regiae decus implebat.

Post conclamata imperatoris suprema, corpusque curatum[*](curatum, Lind.; conditum, EA; curdatum, V.) ad sepulturam, ut missum Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu, anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae non semper dicatae legitimorum principum fidei, velut imperiorum arbitri, ausurae novum quoddam in tempore sperabantur: hoc temptandae novitatis spes adiciente,[*](hacreadnuente, Pet. (novitatis spes, Momm.; n. spem, Her.); hoc nouitati res aduente (adiciente, Her.), V.) quod gestorum ignarus etiam tum Gratianus agebat [*](tum, deleted by Novák.) apud Treveros, ubi profecturus eum morari disposuerat pater.

Cum negotium in his

v3.p.374
esset angustiis, et tamquam in eadem navi futuri periculorum (si accidissent) participes, omnes eadem formidarent: sedit summatum consilio, avulso ponte quem[*](quem compaginarat, EA; que (lac. 11 letters) paginarat (p, V2 from r, V1), V.) compaginarat ante necessitas, invadens terras hostilis, ut superstitis Valentiniani mandatu[*](mandatu, C. F. W. M.; man. dato, V.) Merobaudes protinus acciretur.

Hocque ille ut erat sollertis ingenii, quod evenerat ratus, aut forte doctus ab eo per quem vocabatur, rupturum concordiae iura Gallicanum militem suspicatus, missam ad se tesseram finxit redeundi cum eo, ad observandas Rheni ripas quasi furore barbarico crudescente: utque erat secrete mandatum, Sebastianum principis adhuc ignorantem excessum, longius amendavit, quietum quidem virum et placidum, sed militari favore sublatum, ideo maxime cavendum.

Reverso itaque Merobaude, altiore cura prospectum, expedite consilio, Valentinianus puer defuncti filius tum quadrimus, vocaretur in imperium cooptandus, centesimo lapide disparatus, degensque cum matre in villa, quam Murocinctam appellant.

Hocque concinenti[*](concinenti, Lind.; continenti, V.) omnium sententia

v3.p.376
confirmato, Cerealis avunculus eius ocius missus, eundem puerum lecticae[*](lecticae, Novák; lectica, V.) impositum, duxit in castra sextoque die post parentis obitum imperator legitime declaratus, Augustus nuncupatur more sollemni.

Et licet cum haec agerentur, Gratianum indigne laturum existimantes, absque sui permissu principem alium institutum, postea tamen[*](tamen, Pet.; metus, Lind.; mens, V.) sollicitudine discussa vixere securius, quod ille (ut erat benivolus et pius)[*](pius, Bent. (afterwards deleted); peritus, A; pertus, V.) consanguineum pietate nimia dilexit et educavit.

Inter haec[*](Inter haec, Her.; interea et, A; int (lac. 7 letters) (interea, V3) et, V.) Fortunae volucris rota, adversa prosperis[*](aduersa prosperis, V3W2A; diuersa pros, V.) semper alternans, Bellonam furiis in societatem adscitis, armabat, maestosque transtulit ad Orientem eventus, quos adventare praesagiorum fides clara monebat, et portentorum.

Post multa enim quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum

v3.p.378
quoddam nocturnae volucres tinniebant et flebile, et squalidi solis exortus hebetabant matutinos diei candores, et Antiochiae per rixas tumultusque vulgares id in consuetudinem venerat, ut quisquis[*](quisquis, C2, Bent., C. F. W. M.; quisque, V.) vim se pati existimaret, Vivus ardeat Valens licentius clamitaret, vocesque praeconum audiebantur, assidue mandantium congeri ligna ad Valentini lavacri succensionem, studio ipsius principis conditi.

Quae hunc illi impendere exitum vitae modo non aperte loquendo monstrabant. Super his larvale simulacrum Armeniae regis, et miserabiles umbrae paulo ante in negotio Theodori caesorum, per quietem stridendo carmina quaedam neniarum[*](neniarum, Gronov, pater; nimium, E: nimirum, A; nimiarum, V (a deleted by V3).) horrenda, multos diris terroribus agitabant.

Vaccula[*](uaccula, Bent., Haupt (uacula, E); uagula, V, G, Pighius; aquila, Val.; gracula, Novák.) gurgulione consecto, exanimis visa est iacens, cuius mors publicorum funerum aerumnas indicabat amplas et pervulgatas. Denique cum Chalcedonos subverterentur veteres muri, ut apud Constantinopolim aedificaretur lavacrum, ordine resoluto saxorum, in quadrato lapide qui structura latebat in media, hi Graeci versus incisi reperti sunt, futura plene pandentes:

v3.p.380

  1. ἀλλα’ ὁπόταν νύμφαι δροσεραὶ κατὰ ἄστυ χορείῃ
  2. τερπόμεναι στρωφῶνται[*](στρωφῶνται, Bent.; στροφόωνται, Eyssen.; στροφοωντε, V.)ἐυστεφέας κατ’ ἀγυιάς,
  3. καὶ τεῖχος λουτροῖο πολύστονον ἔσσεται ἄλκαρ,
  4. δὴ τότε μυρία φῦλα πολυσπερέων ἀνθρώπων
  5. Ἴστρον καλλιρόοιο πόρον περάοντα σὺν αἰχμῇ,
  6. καὶ Σκυθικὴν ὀλέσει χώρην καὶ Μυσίδα γαῖαν,
  7. Παιονίης δ’ ἐπιβάντα σὺν ἐλπίσι μαινομένῃσιν
  8. αὐτοῦ καὶ βιότοιο τέλος καὶ δῆρις[*](δῆρις, Val.; δῆριν, Pet.; δηρειν, V.)ἐφέξει.