Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et si in circulo doctorum auctoris veteris inciderit nomen, piscis aut edulii peregrinum esse vocabulum arbitrantur: si vero advena quisquam inusitatum sibi antea Marcianum (verbo tenus) quaesierit oratorem,

v3.p.330
omnes confestim Marcianos appellari se fingunt.

Nec iam fas ullum prae oculis habent, sed tamquam avaritiae venundati et usucapti, nihil praeter interminatam petendi licentiam norunt. Et siquem semel intra retia ceperint, cassibus mille impedicant, per morborum simulationem vicissim consulto cessantes: utque pervulgati iuris proferatur lectio vana, septem vendibiles introitus praeparant, dilationum examina longissima contexentes.