Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Quibus ita utiliter ordinatis, rex ipse cum suis, dumeta per quae venerat viatore[*](uenerat uiatore relegente, Pet. (legente, Her.); uenat relegenter, V.)
Danielus post haec et Barzimeres, cum lusi iam revertissent, probrosis lacerati conviciis, ac si inertes et desides, ut hebetatae primo appetitu venenatae serpentes, ora exacuere letalia, cum primum potuissent, lapso pro virium copia nocituri.
Et leniendi causa flagitii sui vel fraudis, quam meliore consilio pertulerunt, apud imperatoris aures (rumorum omnium tenacissimas) incessebant falsis criminibus Papam, incentiones Circeas, in vertendis debilitandisque corporibus, miris modis eum callere fingentes: addentesque quod huius modi artibus, offusa sibi caligine, mutata sua suorumque[*](mutata sua suorumque, C. F. W. M.; mutatas (-us, G) uasorumque, V.) forma