Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem rotundo[*](in rotunda, V; in del. as dittogr. by Clark (cf. xxiii. 4, 14); rotundo, A.) habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentium[*](ingruentium (cf. Tac., Ann. ii. 11, 4), Walter; ingentium, V.) inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem[*](perniciem, W2G; lac. after perniciem, Her.; pernicionem (without lac.), V.) praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius assueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius.

Qui Caesaream mitti dispositus, ubi saeva inusserat monumenta facinorum pessimorum, dilatato vulneris hiatu discessit. Caput tamen eius avulsum residue

v3.p.272
integro[*](integro corpore, Her.; incorpore, V.) corpore, cum magno visentium gaudio urbi illatum est ante dictae.

Post haec Isaflensium gentem, quae obstitit, superatam dux nobilis incommodis multis (ut aequitas poscebat) afflixit. Ibi Evasium potentem municipem, Florumque eius filium, et quosdam alios per secretiora consilia temeratorem quietis iuvisse confutatos aperte, flammis absumpsit.

Exindeque pergens interius, nationem Iubalenam spiritu aggressus ingenti, ubi natum Nubelem patrem didicerat Firmi, repulsus altitudine montium et flexuosis angustiis, stetit. Et quamlibet facto in hostem impetu pluribusque peremptis aperuerit viam, formidans tamen sublimia collium ad insidiandum aptissima, ducens suos incolumes, revertit ad Audiense castellum: ubi Iesalensium gens fera semet dedidit[*](dedidit Bentley; dedit, V.) voluntaria, auxilia praestare spondens et commeatus.

His et eius modi gloriosis actibus exsultans amplissimus ductor, ipsum otii turbatorem petebat valido virium nisu, ideoque prope munimentum nomine Medianum diu consistens, per multas prudentesque sententiarum vias eundem sibi prodi posse sperabat.

Haecque cogitationibus anxiis, altioreque prospiciens cura, rursus ad Isaflenses hostem comperit revertisse; quos nihil moratus, ut antea, agminibus adoritur incitatis. Cui rex Igmazen nomine spectatus per eos tractus opibusque insignis, progressus obviam confidenter: Cuius loci es tu

v3.p.274
inquit vel quid acturus huc venisti? responde. Quem Theodosius fundata mente intuens torvum: Comes, ait, Valentiniani sum (orbis terrarum domini) ad opprimendum latronem funereum missus; quem nisi statim reddideris, ut invictus statuit imperator, peribis funditus cum gente quam regis. Quo audito Igmazen post convicia multa, quae congessit in ducem, ira doloreque perculsus abscessit.

Et secutae principio lucis, utrimque occursurae sibi ad confligendum processerunt acies minacissimae, et barbarorum viginti paene milia in ipsis locata sunt frontibus, occultatis pone terga subsidialibus globis, ut assurgentes paulatim nostros multitudine clauderent insperata: hisque Iesalenses auxiliares accessere quam plures, quos adiumenta et commeatus nostris docuimus promisisse.

Contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis, victoriisque antegressis elati, densetis[*](densetis, E, Eyssen.; densatis, G; desetis, V.) lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis, restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso, milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium opportune, truculentum eum appellans et dirum, et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant.

Hae insperatae

v3.p.276
voces ad dimicandum quosdam acrius incitarunt, alios deserere proelium illexerunt. Proinde ubi noctis advenit quies prima, partibus tenebrarum obvolutis horrore, dux reversus ad Duodiense castellum, militesque recognoscens, eos quos a pugnandi proposito pavor et verba detorserant Firmi, diverso genere poenarum exstinxit: alios ademptis dexteris quosdam vivos combustos.

Excubiasque agens cura pervigili, barbarorum aliquos ausos, cum apparere non possent, post occasum lunae castra sua temptare effudit,[*](effudit, sugg. by Clark, c.c.; studit (corr. to fudit by second hand), V.) vel irruentes audentius capit. Digressus exinde passibus citis, Iesalenses ut ambiguae fidei per tramites adortus obliquos undere parum sperari potuit) ad penuriam vastavit extremam, perque Caesariensis Mauritaniae oppida reversus Sitifim, Castorem et Martinianum rapinarum flagitiorumque Romani participes, ad interitum tortos incendit.

Redintegratur post haec cum Isaflensibus bellum, primoque conflictu barbarorum pluribus pulsis et interfectis, rex eorum Igmazen, vincere antehac assuetus, terrore fluctuans mali praesentis, nihilque commerciis vetitis ad vitam spei sibi restare, si obstinatius egerit, arbitratus, quantum caute fieri potuit et occulte, prorupit ex acie solus,

v3.p.278
visumque Theodosium suppliciter petit, ut Masillam[*](Masillam, Lind.; Masilam, Her. (cf. Dessau, 2223); misiliam, V.) Mazicum optimatem ad se venire iuberet.

Per quem (ut rogaverat) missum, clandestinis colloquiis monuit, ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi quae vellet, popularibus suis acriter immineret, eosque assiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis favorem sed iacturis multiplicibus fessos.

Paruit Theodosius dictis, et crebritate certaminum Isaflenses ita protrivit, ut eisdem labentibus pecudum ritu,[*](ritu added after pecudum, EA; more before p, W2N2G; V omits.) Firmus ipse[*](ipse, add. by Her. (cf. § 41); quoque, by C.F.W.M.; firmusque, V.) latenter evaderet, et aviis et diuturnis latebris amendandus, inibi dum de fuga consultat, tentus ab Igmazene custodiretur.

Et quoniam obscurius gesta didicerat per Masillam, in extremis rebus unum remedium superesse contemplans, calcare vivendi cupiditatem voluntaria statuit morte: vinoque consulto distentis[*](distentis, Gardt.; distentus, EAG; destentus, V.) et crapulatis,[*](crapulatis, Her.; crapulentus, A; crapulentis, V.) silenti nocte oppressis altiore somno custodibus, pervigil ipse impendentis aerumnae terrore, insonis gradibus relicto cubili, manibus repens et pedibus, longius sese discrevit, repertumque funiculum, quem ad[*](ad, added by Her. (xxvi. 8, 12); V omits.) finiendae vitae paraverat[*](parauerat, Clark, c.c.; parauere, V.) casus, de clavo parieti affixo suspendit, ubi collo inserto, animam absque mortis cruciabilibus exhalavit.

v3.p.280

Quod dolenter ferens Igmazen, ereptamque sibi gloriam gemens, quia non contigerat ad castra Romana vivum ducere perduellem, interposita fide publica per Masillam, ipse camelo necati cadaver impositum ferens, cum tentoria exercitus adventaret, ad Subicarense castellum locata, in iumentum transtulit sarcinale, et Theodosio obtulit exultanti.

Qui convocatis armatis simul atque plebeiis,[*](plebeiis, G (plebeis, Novák); plebe, EA; plebis, V.) interrogatisque an agnoscerent vultum, cum eiusdem esse sine ulla didicisset ambage, ibi paulisper moratus, Sitifim triumphanti similis redit, aetatum ordinumque omnium celebrabili favore susceptus.

Dum hoc pulvere per Mauritaniam dux ante dictus anhelat et Africam, Quadorum natio mota est diu inexcita[*](diu inexcita, Her. (diu from tiu; cf. note 1, p. 282); excita, E2A; inexcita, V.) repentino, parum nunc formidanda, sed immensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant properata quondam raptim proclivia,

v3.p.282
obsessaque ab eisdem Marcomannisque[*](Marcomannisque, Clark; ac M., G; Marcomannes aquileiatiu, V.) Aquileia, Opitergiumque excisum, et cruenta complura perceleri acta procinctu, vix resistente perruptis Alpibus Iuliis principe Pio,[*](principe Pio, Her.; pr. serio, Val.; primicerio, G; primicerius, V.) quem ante docuimus, Marco. Et erat (ut barbaris) ratio iusta querellarum.

Valentinianus enim studio muniendorum limitum glorioso quidem sed nimio, ab ipso principatus initio flagrans, trans flumen Histrum in ipsis Quadorum terris quasi Romano iuri iam vindicatis, aedificari praesidiaria castra mandavit: quod accolae ferentes indigne, suique cautiores, legatione tenus interim et susurris arcebant.

Sed Maximinus in omne avidus nefas, et genuinos mitigare nequiens flatus, quibus praefecturae accesserat tumor, increpabat Aequitium, per Illyricum eo tempore magistrum armorum, ut pervicacem et desidem, necdum opere, quod maturari dispositum est, consummate: addebatque ut consulens in commune, quod, si parvo suo Marcelliano deferretur potestas per Valeriam ducis, munimentum absque ulla causatione consurgeret.

Utrumque mox est impetratum. Qui promotus profectusque cum venisset ad loca, intempestive

v3.p.284
turgens ut filius, nullis affatibus delenitis his quos numquam temptatae cupiditatis figmenta regionum suarum faciebant extorres, opus paulo ante inchoatum aggreditur, admissa copia refragandi[*](refragandi, Pet.; rogandi, G; fragandi, V.) suspensum.