Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

et Bassianus, praeclaro genere natus,[*](praeclaro genere natus, Her.; procerum g. n., G; procero generates, V.) notarius militans inter primos, quas praenoscere altiora conatus, licet ipse de qualitate partus uxoris consuluisse firmaret, ambitioso necessitudinum studio, quibus tegebatur, morte ereptus, patrimonio opimo exutus est.

v3.p.218

Inter fragores tot ruinarum Heliodorus, tartareus ille malorum omnium cum Palladio fabricator, mathematicus (ut memorat vulgus) colloquiis ex aula regia praepigneratus abstrusis, iam funebres aculeos exsertabat,[*](exertabat, Val.; excitabat, EAG; extabat, V.) omni humanitatis invitamento ad prodenda quae sciret vel fingeret, lacessitus.

Nam et sollicitius cibo mundissimo fovebatur, et ad largiendum paelicibus, merebat aes collaticium grave, et incedebat passim ac late, os circumferens vultuosum, omnibusque formidatum,[*](formidatum, Her. (cf. xiv. 11, 23); formidatus, EAG; formidatis, V.) ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo (sicut ipse voluit), liberius versabatur,[*](uersabatur, E2, Val.; seruabatur, V.) cubiculariis officiis praepositus, assidue propalam ventitabat, elogia parentis publici praeferens, futura pluribus luctuosa.

Per quae[*](per quae, Her.; periteque, Momm.; perque, V.) eum (ut forensium causarum patronum) quid in primis orationis partibus collocaret, ut proficere possit facilius et valere, quibusve figurarum commentis, splendida loca attemptare debeat praemonebat.

Et quoniam longum est narrare omnia[*](narrare omnia, added by Clark and Her. (narrare, Novák); V omits without lac.) quae[*](quae, Clark and Her.; quod, Gardt. que, V.) cruciarius ille conflavit, hoc unum edisseram, quam praecipiti confidentia patriciatus columina ipsa pulsavit. Qui ex clandestinis (ut dictum est) regiorum

v3.p.220
confabulationibus immaniter arrogans, et ipsa vilitate ad facinus omne venalis, egregium illud par consulum, Eusebium et Hypatium (germanos fratres) Constanti principis quondam affines, ad cupidinem altioris fortunae erectos et consuluisse et agitasse quaedam super imperio detulit, addens itineri ad mendacium ficte constructo, quod Eusebio etiam principalia indumenta parata sint.

Quibus haustis aventer, fremebundus et minax, cui nihil licere debuerat, quia omnia sibi licere etiam iniusta existimabat, irremisse ab extremis regionum intervallis exhibitis omnibus, quos solutus legibus accusator perduci debere profunda securitate mandarat, suscipi quaestionem criminose praecepit.

Cumque nodosis coartationibus aequitate diu calcata,[*](calcata, Her. (cf. xxi. 13, 13); iactata, G; laqueata, Corn.; iacta, V.) et nexibili[*](et nexibili, Lind.; et inflexibili, Corn.; et nixi uilia, V.) asseveratione perditi nebulonis durante, nullam confessionem exprimere tormenta gravia potuissent, ablegatosque ab omni huius modi conscientia ipsa viros ostenderent[*](ostenderent, scripsi; ostenderet, V, ueritas ipsa o., G; res ipa o., Ernesti, Wagner.) claros, calumniator quidem ita ut antea honorabiliter colebatur, illi vero exsilio et pecuniariis afflicti dispendiis, paulo postea reddita sibi multa, sunt revocati, dignitatibus integris et splendore.

v3.p.222

Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam deforme[*](deforme, added by Val. (cf. Cic., Ad Q. F. i. 1, 37), iniquum by G; V omits.) quam ad ardua supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi.