Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Cumque nec carceres publici, iam distenti, inclusorum[*](inclusorum iam, V, iam deleted by Pet., Novák.) catervas, nec privata domicilia sustinerent, constipatione vaporata confertas, quoniam vinculis maxima pars eorum attinebatur, et suam et proximi cuiusque vicem omnes horrebant.

Advenit aliquando tamen ipse quoque Theodorus, praemortuus et atratus, quo in devia territorii parte abscondito, paratis omnibus quae indagines futurae poscebant, internarum cladum litui iam sonabant.

Et quia fallere non minus videtur, qui gesta praeterit sciens, quam ille, qui numquam facta confingit,[*](confingit, Novák, c.c.; fingit, V.) non abnuimus (neque enim ambigitur) salutem Valentis, et antea saepius per occultas coitiones, et tune in extrema demersam, ferrumque ad iugulum eius prope adactum a militaribus, fato reflectente depulsum, quem lacrimosis in Thracia discriminibus

v3.p.196
destinarat.

Namque et in nemoroso quodam inter Antiochiam et Seleuciam loco leni quiete post meridiem consopitus, a Sallustio tune scutario, et saepe alias appetenter[*](adpetenter, V, restored by Pet.; appetitus, G; adpetitus latenter, Her.) insidiantibus multis, vitae terminis a primigenio ortu adscriptis, ausa immania frenantibus evadebat.