Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Qui dum formidine successoris agitaretur in dies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus, cavillando Valentem, subrusticum hominem, sibi varie commulcebat, horridula eius verba et rudia

v3.p.194
flosculos Tullianos appellans, et ad extollendam eius vanitiem, sidera quoque, si iussisset, exhiberi posse promittens.

Igitur et Theodorus a Constantinopoli, quam ex negotio familiari petierat, rapi celeri iubetur effectu, et dum ille reducitur, ex praeiudiciis variis, quae diebus exercebantur et noctibus, plures a disiunctissimis regionibus trahebantur, dignitatibus et nobilitate conspicui.

Cumque nec carceres publici, iam distenti, inclusorum[*](inclusorum iam, V, iam deleted by Pet., Novák.) catervas, nec privata domicilia sustinerent, constipatione vaporata confertas, quoniam vinculis maxima pars eorum attinebatur, et suam et proximi cuiusque vicem omnes horrebant.

Advenit aliquando tamen ipse quoque Theodorus, praemortuus et atratus, quo in devia territorii parte abscondito, paratis omnibus quae indagines futurae poscebant, internarum cladum litui iam sonabant.

Et quia fallere non minus videtur, qui gesta praeterit sciens, quam ille, qui numquam facta confingit,[*](confingit, Novák, c.c.; fingit, V.) non abnuimus (neque enim ambigitur) salutem Valentis, et antea saepius per occultas coitiones, et tune in extrema demersam, ferrumque ad iugulum eius prope adactum a militaribus, fato reflectente depulsum, quem lacrimosis in Thracia discriminibus

v3.p.196
destinarat.

Namque et in nemoroso quodam inter Antiochiam et Seleuciam loco leni quiete post meridiem consopitus, a Sallustio tune scutario, et saepe alias appetenter[*](adpetenter, V, restored by Pet.; appetitus, G; adpetitus latenter, Her.) insidiantibus multis, vitae terminis a primigenio ortu adscriptis, ausa immania frenantibus evadebat.

Ut sub principibus Commodo et Severo non numquam accidebat, quorum summa vi salus crebro oppugnabatur, adeo ut post intestina pericula multa et varia alter in amphitheatrali cavea cum affuturus spectaculis introiret, a Quintiano senatore illicitae cupidinis homine, ad debilitatem paene pugione vulneraretur; alter inopinabili impetu, tempore aetatis extremo, a Saturnino centurione, consilio Plautiani praefecti, in cubiculo iacens confoderetur, ni tulisset suppetias filius adulescens.

Quocirca etiam Valens erat venia dignus, vitam, quam ereptum ire perfidi properabant, omni cautela defendens. Sed inexpiabile illud erat, quod regaliter turgidus, pari eodemque iure, nihil inter se distantibus meritis, nocentes innocentesque maligna insectatione volucriter perurgebat, ut[*](ut, Lind.; et, V.) dum adhuc dubitaretur de crimine, imperatore non dubitante de poena, damnatos se quidam prius discerent quam suspectos.

Adulescebat autem obstinatum eius propositum, admovente stimulos avaritia, et sua et

v3.p.198
eorum qui tune in regia versabantur, novos hiatus aperientium, et, siqua humanitatis fuisset mentio rara, hanc appellantium tarditatem: qui cruentis adulationibus, institutum hominis mortem in acie linguae portantis, ad partem pessimam depravantes, omnia turbine intempestivo perflabant, eversum ire funditus domus opulentissimas festinantes.

Erat enim expositus accessu insidiantium et reclusus, vitio gemino perniciose implicitus, quod intoleranter irascebatur, tune magis cum eum puderet irasci, et quae facilitate privati opertis susurris audierat, an vera essent, excutere tumore principis supersedens pro veris accipiebat et certis.