Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Vicit tamen imperatoris vehementior cura, et morigeri

v3.p.124
militis labor, mento tenus (dum operaretur) saepe demersi: tandem non sine quorundam discrimine, castra praesidiaria, inquietudini[*](inquietudini, Momm.; inquietudine, E2AG; inrui etudiner, V.) ringentis[*](ringentis, V, est. by Gronov; urgentis, Hadr. Val.; ruentis, Novák.) amnis exempta, nunc valida sunt.[*](lac. indicated by Clark and Her., c.c.)

His ac[*](His ac, C. F. W. M.; ac, V.) talibus laetus exsultansque exin, quae[*](exin, quae, Pet.; exultansque, EAG; lac. indicated by Her. (cursu pravo); exsul quae, V.) pro anni et temporis statu utilia[*](statu utilia, Pet. (statu, G); tutela, EA; tudila, V.) conducerent[*](conducerent, Pet.; conducens, V.) rei publicae studium[*](studium, Gronov; studio, Pet.; trudiun, V.) habuit, ut officio principis congruebat.[*](congruebat, V; congrue agebat, Pet.) Ratusque aptissimum ad id quod deliberabat implendum, trans Rhenum in monte Piri (qui barbaricus locus est) munimentum exstruere disposuit raptim. Utque celeritas effectum negotii faceret tutum, per Syagrium notarium, postea praefectum et consulem, Aratorem monuit ducem, ut dum undique altum[*](altum, Gronov ex cod. Fauchetii; actum V.) esset silentium, id arripere conaretur.

Transiit cum notario dux (ut iussum est) statim, fodereque per militem quem duxit fundamenta exorsus, Hermogenen susceperat successorem, eodemque puncto quidam optimates Alamanni venere, obsidum patres,[*](obsidum patres, Lind.; obsides imperatoris, G; uenire obsidiem, V.) quos lege foederis mansuraeque diutius pacis haut aspernanda pignora tenebamus.

Qui flexis poplitibus supplicabant, ne Romani securitatis improvidi, quorum fortunam sempiterna fides caelo contiguam fecit, pravo

v3.p.126
deciperentur errore, pactisque calcatis, rem adorerentur indignam.

Verum haec et similia loquentes in cassum, cum nec audirentur, nec quietum aliquid vel mite referri sentirent, filiorum flentes exitium discesserunt, eisdemque aegre digressis,[*](aegre digressis, Momm.; digressis, G; agri gressis, V.) ex abdito collis propinqui sinu,[*](propinqui sinu, Her. (cf. xxxi. 3, 8) cursu pravo, WAG; propinquis in, V.) barbaricus prosiluit globus, optimatibus tum danda responsa (ut intellegi dabatur) opperiens: et[*](et, added by Clark; adortusque, vulgo; odortus, V.) adortus milites seminudos, humum etiam tum gestantes, expeditis agiliter gladiis, obtruncabant, inter quos etiam duces ambo sunt caesi.

Nec indicaturus gesta superfuit quisquam, praeter Syagrium, qui deletis omnibus ad comitatum reversus, irati sententia principis sacramento exutus, abiit ad lares, id commeruisse saevo iudicatus arbitrio, quod evaserit solus.

Haec inter per Gallias latrociniorum rabies saeva scatebat in perniciem multorum, observans celebres vias, fundensque indistanter[*](indistanter, C. F. W. M.; indubitanter, W2AG; indutanter, V.) quidquid inciderat fructuosum.[*](fructuosum, Wagner; fructus, G;fructus subdenique, V.) Denique praeter complures alios quos absumpserunt insidiae tales, Constantianus tribunus stabuli impetu est clandestino exceptus, moxque interfectus, Valentiniani affinis, Cerealis et Iustinae germanus.

v3.p.128

At procul, tamquam horum similia cientibus[*](cientibus, Hadr. Val.; agitantibus, G; actentibus, V.) furiis, per omne latus Maratocupreni grassatores acerrimi vagabantur, vici huius nominis incolae, in Syria prope Apamiam positi, nimium quantum numero et exquisitis fallaciis abundantes, ideoque formidati, quod mercatorum militumque honoratorum specie sine strepitu ullo diffusi, opimas domos et villas et oppida pervadebant.

Nec quisquam adventum eorum cavere poterat inopinum, non destinata, sed varia petentium et longinqua, et quocumque[*](quocumque, Novák; quoquo, G; quaque, V.) ventus duxerat, :[*](erumpenttum, Löfstedt; perrumpentum, Pet.; torum pentum, V.) quam ob causam prae ceteris hostibus Saxones timentur ut repentini. Et quamlibet coniurati[*](coniurati, Lind.; coniuratis, G; coniuratus, V.) multorum opes attriverint, oestroque concepti furoris exagitati, strages[*](strages edidere, Val.; caedes dedere, G; exagitatis r (lac. 2 letters) ese dedere, V.) edidere luctificas, sanguinis nihilo minus avidi quam praedarum, tamen[*](tamen, vulgo; lac. 3 letters, reme, V.) ne per minutias gesta narrando, rectum aliquatenus[*](rectum aliquatenus, Brakman, Novák; r (lac. 10 letters) enus, V.) operis impediam cursum, id unum sufficiet, eorum exitiale poni commentum.

Quaesitus in unum impiorum hominum globus, imitatus rationalis officium, ipsumque iudicem, vespertinis tenebris lugubre clamante praecone, civitatem ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis, ut proscripti iussique interfici, cum gladiis obsederunt, raptaque

v3.p.130
suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares, hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante revolutam lucem gressu discessere veloci.

Verum cum exuviis referti multorum, rapiendi dulcedinem[*](dulcedinem, Clark; dulcedine nihil praetermitterent intercepti, G; dulcedine praetermitteret at interceptam, V.) praetermitterent, interceptam,[*](interceptam, restored by Clark; intercepta, Her.) imperiali motu, oppressi interiere omnes ad unum, eorumque suboles parva etiam , ne ad parentum exempla subcresceret, pari sorte deleta est, et lares versi, quos ambitiose luctuosis aliorum dispendiis construxerunt. Et haec quidem textu processere narrato.

Theodosius vero dux nominis incluti, animi vigore collecto, ab Augusta profectus, quam veteres appellavere Lundinium, cum milite industria comparato sollerti, versis turbatisque Britannorum fortunis opem maximam tulit, opportuna ubique ad insidiandum barbaris praeveniens loca, nihilque gregariis imperans, cuius non ipse primitias alacri capesseret mente.

Hocque genere cum strenui militis munia et praeclari ducis curas expleret,

v3.p.132
variis gentibus et fugatis, quas insolentia nutriente securitate, aggredi Romanas res inflammabat, in integrum restituit civitates et castra, multiplicibus quidem damnis afflicta, sed[*](adflicta sed, Val.; adflictis et, V.) ad quietem temporis longi fundata.

Evenerat autem eodem haec agente[*](corrigente, sugg. by Clark, c.c.; agente, V.) facinus dirum, erupturum in periculum grave, ni inter ipsa conatus principia fuisset exstinctum.

Valentinus quidam natus[*](natus, added by Momm.; quidam in, V.) in Valeria Pannoniae, superbi spiritus homo, Maximini illius exitialis vicarii, postea praefecti coniugis frater, ob grave crimen actus in Britannias exsul, quietis impatiens ut[*](ut, added by Kellerbauer; V omits.) malefica bestia, ad res perniciosas consurgebat et novas, in Theodosium tumore quodam, quem solum resistere posse nefandis cogitationibus advertebat.

Multa tamen clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis immensae, exsules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum illecebrosas[*](illecebrosas, Lind.; illecebras, E1G; inlecebricas, V.) pollicendo mercedes.

Iamque propinquante temptatorum effectu, doctus haec unde convenerat, dux alacrior ad audendum, et corde celso ad vindictam compertorum erectus, Valentinum quidem cum paucis arta ei societate[*](arta ei societate, E2A; arta societate, E1G; artaci societatem, V.) iunctissimis, letali poena plectendos, Dulcitio dediderat duci: militari scientia vero, qua superabat praesentes, futura coniciens, de coniuratis quaestiones agitari prohibuit, ne formidine

v3.p.134
sparsa per multos, reviviscerent provinciarum turbines consopiti.[*](consopiti, Val. c.c.; conpositi, V.)

Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret, nulla eius propitiam[*](propitiam, A; coepta propitiam, G; proposita, Gardt.; propitia, V.) deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria (ut diximus) castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente et rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis, velut ovantis gaudio nuntio inaestimabili cognito.[*](ouantis . cognito. Inter haec tam, Her.; uelut praecipua, G omits; ouantis: Inter eius dispositiones est, Val.; uelut oua (lac. 2 letters)t (lac. 5 letters) tudio nuntio inest haetiam, V.)

Inter haec tam praecipua, Arcanos[*](Arcanos, Her.; areanos, V.) genus hominum a veteribus institutum, super quibus aliqua in actibus Constantis , paulatim prolapsos in vitia a stationibus suis removit: aperte convictos, acceptarum promissarumque magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris prodidisse. Id enim illis erat

v3.p.136
officium, ut[*](ut, added in G; V omits.) ultro citroque, per longa spatia discurrentes, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent.

Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus, ad comitatum accitus, tripudiantesque relinquens provincias, ut Furius Camillus vel Cursor Papirius, victoriis crebris et salutaribus erat insignis. Et favore omnium ad usque fretum deductus, leni vento transgressus, venit ad commilitium principis, cumque gaudio susceptus et laudibus, in locum Iovini ut lenti[*](ut lenti, Momm., before Iouini (put after Iouini by Her.); Valentis (before Iovini) H2AG; ut lentis iouini, V.) successit, qui equorum copias tuebatur.