Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Aedificia erigere exordiens[*](exordiens, Bent.; exoriens, V.) nova, vel vetusta quaedam instaurans, non ex titulis solitis parari iubebat impensas, sed si ferrum quaerebatur, aut plumbum, aut aes aut quicquam simile, apparitores immittebantur, qui velut ementes diversas raperent species, nulla pretia persolvendo, unde accensorum iracundiam pauperum, damna deflentium crebra, aegre potuit celeri vitare digressu.

Advenit successor eius ex quaesitore palatii, Viventius, integer et prudens Pannonius, cuius administratio quieta fuit et placida, copia rerum omnium affluente. Sed[*](afluente. set, Clark; adfluens. sed, C. F. W. M.; fluentes et V (fluens et, V3, EAG).) hunc quoque discordantis populi seditiones terruere cruentae, quas[*](quas, Pet.; quae, V.) tale negotium excitarat.[*](excitarat, Pet.; excitauere, EAG; excitare, V (excitauere, V3).)

Damasus et Ursinus supra humanum modum ad rapiendam episcopi[*](episcopi, Her.; episcopalem, EAG; epicops, V (episcopalem, V3).) sedem ardentes, scissis studiis asperrime conflictabantur,[*](conflictabantur, G; conflictabant, V.) ad usque mortis vulnerumque discrimina adiumentis utriusque progressis, quae nec corrigere sufficiens Viventius nec mollire, coactus vi magna, secessit in suburbanum.

Et in concertatione superaverat Damasus, parte quae ei[*](ei, GV3; causae eius, Her.; eius, V.) favebat instante. Constatque in basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno die centum triginta septem

v3.p.20
reperta cadavera peremptorum, efferatamque diu plebem aegre postea delenitam.

Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos ob impetrandum quod appetunt, omni contentione laterum iurgare[*](iurgare, V, rest. by Pet.; iurgari, EAG.) debere, cum id adepti, futuri sint ita securi, ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes, circumspecte vestiti, epulas curantes profusas, adeo ut eorum convivia regales superent mensas.

Qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini, verisque eius cultoribus, ut puros commendant, et verecundos. Hactenus deviasse sufficiet, nunc ad rerum ordines revertamur.

Dum aguntur ante dicta per Gallias et Italiam, novi per Thracias exciti sunt procinctus. Valens enim ut consulto placuerat fratri, cuius regebatur arbitrio, arma concussit in Gothos, ratione iusta permotus, quod auxilia misere Procopio, civilia bella coeptanti. Ergo conveniet[*](conueniet, C. F. W. M.; conuenit, EAGV3; con, V.) pauca super harum origine regionum et situ transcurrere, per brevem excessum.

v3.p.22

Erat Thraciarum descriptio facilis, si veteres concinerent stili, quorum obscura varietas, quoniam opus veritatem professum non iuvat, sufficiet ea quae vidisse meminimus expedire.

Has terras immensa quondam camporum placiditate aggerumque altitudine fuisse porrectas, Homeri perennis auctoritas docet, aquilonem et zephyrum ventos exinde flare fingentis, quod aut fabulosum est, aut tractus antehac diffusi latissime, destinatique nationibus feris, cuncti Thraciarum vocabulo censebantur.

Et partem earum habitavere Scordisci, longe nunc ab eisdem provinciis disparati, saevi quondam et truces, et[*](et truces et ut, Her.; et truces ut, EAG; atrocitate, ut, Pet.; et trucetas aut, V.) (ut antiquitas docet), hostiis captivorum Bellonae litantes et Marti, humanumque sanguinem in ossibus capitum cavis bibentes avidius, quorum asperitate post multiplices pugnarum aerumnas saepe res Romana vexata postremo omnem amisit exercitum, cum rectore.