Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Per ignota itaque et palustres uligines devius tendens, insidiatricis manus locatae per abdita[*](abdita, Her.; obliqua, W2; oblita, V.) subito oppetisset accursu, ni necessitatis adiumento postremo, per labilem limum incitato

v3.p.70
iumento digressus, legionum se gremiis immersisset, post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens, auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret, nec postea vivus reperiretur aut interfectus.

Proinde quiete reficiendis corporibus data, signoque erecto, quod solet ad pugnam hortari, tubarum minacium accendente clangore, fidentissimo impetu acies motas, prompte ante alios praeiere duo iuvenes lecti, in principiis adeundi discriminis, Salvius et Lupicinus, scutarius unus, alter e schola gentilium, bellum[*](bellum, added by Pet.; socios, Novák; V omits.) fragore terribili concitantes: hastasque crispando, cum ad rupium obiecta venissent, trudentibusque Alamannis[*](trudentibusque Alamannis, V; trudentes Alamannos, Pet.) evadere ad celsiora conarentur, advenit omne pondus armorum, eisdemque antesignanis, per hirta dumis et aspera, magno virium nisu in editas sublimitates erepsit.

Acri igitur partium spiritu, conflictus cuspidibus temptatur infestis, et hinc arte belli doctior miles, inde licet feroces sed incauti barbari dexteris coiere collatis, quos latius sese pandens exercitus, infusis utrimque cornibus afflictabat, per fremitus territos, et equorum hinnitus, et tubas.

Nihilominus tamen ipsi assumpta fiducia restiterunt, aequataque parumper proeliorum sorte, haud parva mole

v3.p.72
certatum est, dum ruinarum[*](periere, N, Pet.; oppetiere, EAG; petere, V.) funeribus mutuis res gerebatur.

Disiecti denique Romanorum ardore, metuque turbati, miscentur ultimis primi, dumque in pedes versi discedunt, verrutis hostilibus forabantur et pilis. Postremo dum anheli currunt et fessi, pandebant sequentibus poplites et suras et dorsa. Stratis denique multis, lapsorum partem Sebastianus, cum subsidiali manu locatus post montium terga, trucidavit ex incauto latere circumventam: dispersi ceteri silvarum se latebris amendarunt.

In hac dimicatione, nostri quoque periere[*](administrat, Her.; administrarat, V.) non contemnendi. Inter quos Valerianus fuit domesticorum omnium primus, et Natuspardo quidam scutarius, exsertus ita bellator, ut Sicinio veteri comparetur, et Sergio. Hisque tali casuum diversitate perfectis, milites ad hiberna, imperatores Treveros reverterunt.

Per haec tempora Rufino absoluto vita, dum administrat,[*](Cf. xxv. 3, 13, notes.) ad regendam praefecturam praetorianam ab urbe Probus accitus, claritudine generis et potentia et opum amplitudine cognitus orbi Romano, per quem universum paene patrimonia sparsa possedit, iuste an secus, non iudicioli est ruinarum, V; turmarum, EAG.

v3.p.74
nostri.

Hunc quasi genuina quaedam (ut fingunt poetae) fortuna vehens praepetibus pinnis, nunc beneficum ostendebat, et amicos altius erigentem, aliquotiens insidiatorem dirum et per cruentas noxium simultates. Et licet potuit (quoad vixit) ingentia,[*](ingentia with comma, Her.; ingentia, V.) largiendo et intervallando potestates assiduas, erat tamen interdum timidus ad audaces, contra timidos celsior, ut videretur cum sibi fideret, de cothurno strepere tragico, et ubi paveret, omni humilior socco.

Atque ut natantium genus, elemento suo expulsum, haud ita diu spirat in terris, ita[*](ita, EAG; tarn, N1, vulgo; itam, V.) ille marcebat absque praefecturis, quas ob iugi[*](iugi, Her. (cf. xxi. 5, 3); ob iurgia, E2AG;iurgiis, vulgo; iurgi, V.) familiarum licentia,[*](licentia, Her. (cf. xxi. 5, 3); ingentium, V.) capessere cogebatur, numquam innocentium per cupiditates immensas, utque multa perpetrarent impune, dominum suum mergentium in rem publicam.

Namque fatendum est ille,[*](ille, Günther; illa, V.) magnanimitate coalitus, clienti vel servo agere quicquam iussit illicitum, sed si eorum quemquam crimen ullum compererat admisisse, vel ipsa repugnante Iustitia, non explorato negotio, sine respectu boni honestique defendebat. Quod vitium reprehendens, ita pronuntiat Cicero: Quid enim interest inter suasorem facti et

v3.p.76
probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum?

Suspiciosus tamen et munitus suopte ingenio fuit, et subamarum arridens, blandiensque interdum, ut noceat.

Id autem perspicuum est in eius modi moribus malum, tum maxime cum celari posse existimatur; ita implacabilis et directus, ut si laedere quemquam instituisset, nec exorari posset nec ad ignoscendum erroribus inclinari, ideoque aures eius non cera sed[*](cera sed, vulgo; ceris ut, EA; erant sed, G; neeraset, V.) plumbo[*](plumbo, Novák, Her.; plumbis, vulgo; pluribus, V.) videbantur obstructae. In summis divitiarum et dignitatum culminibus, anxius et sollicitus, ideoque semper levibus morbis afflictus. Hae per occidentales plagas series rerum fuere gestarum.

Rex vero Persidis, longaevus ille Sapor, et ab ipsis imperitandi exordiis dulcedini rapinarum addictus, post imperatoris Iuliani excessum, et pudendae pacis icta foedera, cum suis paulisper nobis visus amicus, calcata fide sub Ioviano pactorum, iniectabat Armeniae manum ut eam, velut placitorum abolita firmitate, dicioni iungeret suae.

Et primo per artes fallendo diversas, nationem hominum potentem[*](hominum potentem, Her.; h. potentum, Pet.; omnem renitentem, G; ingentem, sugg. by Clark; hominum tentem, V.) dispendiis levibus afflictabat, sollicitans quosdam

v3.p.78
optimatum et satrapas, alios excursibus occupans improvisis.

Dein per exquisitas periuriisque mixtas illecebras, captum regem ipsum Arsacen, adhibitumque in convivium, iussit ad latentem trahi posticam, eumque effossis oculis vinctum catenis argenteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solacium, exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus ceciderat[*](ceciderat, A; cecidit, G: deciderat, V.) ferro poenali.

Deinde nequid intemeratum perfidia praeteriret, Sauromace pulse, quem auctoritas Romana praefecit Hiberiae, Aspacurae cuidam potestatem eiusdem detulit gentis, diademate addito, ut arbitrio se monstraret insultare nostrorum.

Quibus ita studio nefando perfectis, Cylaci spadoni et , quos olim susceperat perfugas, commisit Armeniam (horum alter ante gentis praefectus, magister alter[*](alter, added before magister, vulgo; after m., N2, Val.; V omits.) fuisse dicebatur armorum) eisdemque mandarat, ut Artogerassam intentiore cura exscinderent, oppidum muris et viribus validum, quod thesauros et uxorem cum filio tuebatur Arsacis.

Iniere (ut statutum est) obsidium duces. Et quoniam munimentum, positum in asperitate montana, rigente tunc caelo nivibus et pruinis, adiri non poterat, eunuchus Cylaces, aptusque ad muliebria palpamenta, ascito, prope moenia ipsa, fide non amittendae

v3.p.80
salutis accepta, propere venit, et cum socio ad interiora susceptus, ut postulavit, suadebat minaciter defensoribus et reginae, motum Saporis inclementissimi omnium lenire deditione veloci.

Multis post haec ultro citroque dictitatis, heiulanteque muliere truces mariti fortunas, proditionis acerrimi compulsores, in misericordiam flexi, mutavere consilium, et spe potiorum erecti, secretis colloquiis ordinarunt, hora praestituta nocturna, reclusis subito portis, validam manum erumpere, vallumque hostile caedibus aggredi repentinis, ut lateant id temptantes, polliciti se provisuros.[*](prouisuros, Haupt; prospecturos, Novk; prodituros, EAG; produros, V.)

Quibus religione firmatis, egressi, biduumque ad deliberandum quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse asseverantes, in desidiam obsessores traduxerunt, et vigiliis quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis aditu reserato iuventus exsiluit velox, passibusque insonis, expeditis mucronibus, repens, cum castra nihil metuentium invasissent, iacentes multos nullis resistentibus trucidarunt.