Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Cuius morum intolerantiae, haec quoque pernicies accedebat,[*](accedebat, EAG; accidebat, V.) quod cum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis,

v2.p.602
et intrepido[*](intrepido, Haupt; in * rapido (* formerly i), V; in rapido, EBG.) corde durissimus,[*](durissimus, Bent.; crudissimus, E1B, Haupt; rudissimus, V.) nec reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, invisior Cleandro, quem agentem sub imperatore Commodo praefecturam, sublata vecordia, diversas legimus vexasse fortunas, et onerosior Plautiano, qui praefectus itidem sub Severo, ultra mortalem[*](mortalem, Pet.; mortale, V, defended by Fletcher (cf. xxviii. 4, 12). potuerit, sugg. by Clark, c.c.; poterit, C. F. W. M.; poterat, V.) tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore.

Haec lacrimosa, quae incitante Petronio, sub Valente clausere multas paupertinas et nobiles domos, impendentiumque spes atrocior provincialium, et militum paria gementium, sensibus imis haerebant, et votis, licet obscuris et tacitis permutatio status praesentis ope numinis summi concordi gemitu poscebatur.

Quae Procopius latenter accipiens, arbitratusque ubi felicius acciderit fatum, negotio levi ad apicem summae potestatis assumi, subsidebat ut praedatrix bestia viso, quod capi potuerit,[*](potuerit, sugg. by Clark, c.c.; poterit, C. F. W. M.; poterat, V.) protinus eruptura.

Cui in haec[*](in haec, Clark; ad, C. F. W. M.; ad haec, Novák; cui haec, V.) quae maturabat ardenti, fors hanc materiam dedit impendio tempestivam. Consumpta hieme festinans ad Syriam Valens, iamque fines Bithynorum ingressus docetur relationibus ducum, gentem Gothorum, ea tempestate intactam, ideoque

v2.p.604
saevissimam, conspirantem in unum, ad pervadenda parari collimitia Thraciarum: hocque cognito, ut impraepedite[*](impraepedite, Kellerbauer; inpraepedito, V.) ipse pergeret quo tendebat, sufficiens equitum adiumentum et peditum, mitti iussit ad loca, in quibus barbarici timebantur excursus.

Dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis attritus, et vel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus afflictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte, et[*](et extrema, Pet.; extremaque, G; extrema, V.) extrema iam perpeti nequaquam timens, praeeunte perdita ratione, facinus adoritur audacissimum; Divitenses, Tungricanosque[*](Tungricanosque, Lind.; Tungritanosque, G; tune grecanosque, V.) Iuniores, ad procinctum urgentem per Thracias inter alios celerare dispositos, et Constantinopoli moraturos sollemniter biduum, per quosdam ex eisdem numeris notos sollicitare properans (quia cum omnibus loqui, periculosum erat et arduum), fidem paucorum elegit.

Qui pellecti spe praemiorum ingentium, sub consecratione iuris iurandi, promisere se quae vellet cuncta facturos, favorem quoque polliciti conturmalium, inter quos ipsi potiorem locum obtinebant in suadendo, stipendiis excellentes et meritis.

Utque condictum est,[*](est, vulgo; et, V.) ubi excanduit radiis dies, idem

v2.p.606
Procopius, diductus in cogitationes varias, Anastasianas balneas petit, a sorore Constantini cognominatas, ubi locata noverat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes in eius studium consensisse, societate coita nocturna, fide salutis data libenter, admissus constipatione vendibilium militum, cum honore quidem, sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam, post Pertinacis necem licitantem imperii praemia, Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium, infausti dominatus exordia molientem, attenti ad omne compendium defenderunt.

Stetit itaque subtabidus—excitum putares ab inferis,—nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta, ut regius minister, indutus, a calce in pubem, in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum vel mimicam cavillationem subito putares emersum.

Ad hoc igitur dehonestamentum

v2.p.608
honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione, beneficii allocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates, ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armorum,[*](armorum, V; armatorum, Gardt.) signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum, lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis, saxis vel tegularum fragmentis conflictaretur,[*](conflictaretur, Momm.; confrictarentur, V.) densius ipsis galearum cristis aptabant.

Huic intimidius incedenti, nec resistebat populus nec favebat; accendebatur tamen insita plerisque vulgarium, novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petronium (ut praediximus) divitias violenter augentem, omnes eadem mente detestabantur, qui sepulta iam dudum negotia, et redivivas nebulas debitorum, in diversos ordines excitabat.

Cum itaque tribunal idem escendisset Procopius, et cunctis stupore defixis, timeret[*](timeret, Her.; teneretur, E, Haupt; teneret, Momm.; timeretur, V.) silentium triste, procliviorem viam ad mortem (ut sperabat), existimans advenisse, per artus tremore diffuse, implicatior ad loquendum, diu

v2.p.610
tacitus stetit; pauca tamen interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro, pretio illectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis, imperator appellatus incondite, petit curiam raptim. Ubi nullo clarissimorum sed ignobilium[*](ignobilium, Bent.; ignobili, BG; sedigno vilia, V.) paucitate inventa, palatium pessimo pede, festinatis passibus introiit.

Mirantur quidam profecto irrisione digna principia incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan[*](forsitan, V; forsan, vulgo.) exemplorum, accidisse primitus arbitrantes.

Sic Adramytenus Andriscus, de genere quidam infimae sortis, ad usque Pseudophilippi nomen evectus, bellis Macedonicis tertium addidit grave. Sic Antiochiae Macrino imperatore agente, ab Emesa Heliogabalus exsiluit[*](exiluit, Novák; exivit, EBG; exibi tantoninus, V.) Antoninus. Ita inopino impetu Maximini, Alexander cum Mamaea matre confossus est. Ita[*](ita, Clark; et, Günther; est, V.) in Africa superior Gordianus in imperium raptus, adventantium periculorum angoribus implicatus vitam laqueo spiritu intercluso profundit.

v2.p.612

Igitur cuppediarum vilium mercatores, et qui intra regiam apparebant, aut apparere[*](apparere, suggested by Gardt.; parere, V.) desierant, quique coetu militarium nexi, ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua, partim inviti, alii volentes, adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati, e civitate occulte dilapsi, imperatoris castra petivere, itineribus festinatis.

Hos omnes Sophronias vivacissimo cursu praegressus ( notarius) praefectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum, ut vaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis, ad Antiochiae percurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia (ut in talibus) percitum et stupentem, avertit Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.