Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et rumore tenus obscuris paucorum susurris, nomen praestringebatur Aequitii, scholae primae Scutariorum, etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio levis in Ianuarium Ioviani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per Illyricum.

Quo itidem spreto, quia procul agebat,[*](agebat, Kellerbauer, C. F. W. M.; iacebat, V.) ut aptus ad id quod quaerebatur atque conveniens, Valentinianus, nulla discordante sententia, numinis adspiratione caelestis electus est, agens scholam Scutariorum secundam, relictusque apud Ancyram, postea secuturus, ut ordinatum est. Et quia nullo renitente hoc e re publica videbatur, missi sunt[*](missi sunt, Günther, Pet.; missis, V.) qui eum venire ocius admonerent, diebusque[*](diebusque, V, rest. by Pet.; diebus, NAG.) decem nullus imperii tenuit gubernacula, quod tunc evenisse, extis Romae inspectis, haruspex edixerat Marcus.

Inter haec tamen, nequid novaretur contrarium placitis, neve armatorum mobilitas, saepe versabilis, ad praesentium quendam inclinaret arbitrium, attente providebat Aequitius, et cum eo Leo, adhuc sub Dagalaifo magistro equitum rationes numerorum militarium tractans, exitialis postea magister officiorum, exercitus universi iudicium, quantum

v2.p.570
facere nitique poterant, ut Pannonii fautoresque principis designate firmantes.

Qui cum venisset accitus, implendique negotii praescius[*](praescius, added by Pet.; no lac. in V.) praesagiis, ut opinari dabatur, vel somniorum assiduitate, nec videri die secundo nec prodire in medium voluit, bissextum vitans Februarii mensis, illucescens, quod aliquotiens rei Romanae fuisse norat[*](dignorat, vulgo, Novák; pignorat, V.) infaustum. Cuius notitiam certam designabo.

Spatium anni vertentis id esse,[*](id esse, G; ide, lac. of 2 letters, V.) periti mundani motus et siderum definiunt veteres, inter quos Meton[*](Meton, Lind.; memon, V.) et Euctemon et Hipparchus et Archimedes excellunt, cum sol perenni rerum sublimium lege, polo percurso signifero, quem ζῳδιακόν[*](ζῳδιακόν, Gardt.; zodiacum, V.) sermo Graecus appellat, trecentis et sexaginta quinque diebus emensis et noctibus, ad eundem redierit cardinem, ut (verbo tenus) si a secunda particula elatus Arietis, ad eam dimensione redierit terminata.

Sed anni intervallum verissimum, memoratis diebus et horis sex usque ad meridiem concluditur plenam, annique sequentis erit post horam sextam initium, porrectum ad vesperam. Tertius a prima vigilia sumens exordium, ad horam noctis extenditur sextam. Quartus a medio noctis ad usque claram trahitur lucem.

Ne igitur haec computatio variantibus annorum principiis, ut[*](ut, Pet.; et, V.) quodam post

v2.p.572
horam sextam diei, alio post sextam excurse[*](excurso, V; excursa, vulgo.) nocturnam, scientiam omnem squalida diversitate confundat, et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis, placuit senas illas horas quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor, in unius diei noctisque adiectae transire mensuram.

Hocque alte considerate, eruditis concinentibus multis, effectum est, ut[*](ut, added in G; V omits.) ad unum distinctumque exitum, circumversio cursus annui revoluta, nec vaga sit nec incerta,[*](incerta, G; nec (lac. of 2 letters) in, V.) nulloque errore deinceps obumbrata, ratio caelestis appareat et[*](et, added by E2; V omits.) menses tempora retineant praestituta.

Haec nondum extentis fusius regnis, diu ignoravere Romani, perque saecula multa, obscuris difficultatibus implicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabant, cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui licenter[*](licenter, Val.; libenter, G; ligentes, V.) gratificantes publicanorum vel litigantium commodis, ad arbitrium suum subtrahebant tempora vel augebant.

Hocque ex coepto[*](coepto, Hadr. Val.; cepto merserunt, V.) emerserunt alia plurima, quae fallebant, quorum meminisse nunc supervacuum puto. Quibus abolitis, Octavianus Augustus Graecos secutus, hanc inconstantiam correcta turbatione composuit, spatiis duodecim mensium et sex horarum magna deliberatione collectis, per quae[*](quae, Lind.; que, V.) duodecim siderum domicilia sol discurrens

v2.p.574
motibus sempiternis anni totius intervalla concludit.

Quam rationem bissexti probatam, etiam victura cum saeculis Roma, adiumento numinis divini fundavit. Proinde pergamus ad reliqua.