Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Sed cum vires parum sufficerent voluntati, sanguinisque profluvio vexaretur, mansit immobilis, ideo spe deinceps vivendi absumpta, quod percunctando, Phrygiam appellari locum ubi ceciderat comperit. Hic enim obiturum se praescripta audierat sorte.

Sed[*](sed, added by Clark; V omits.) reducto ad tentoria principe, incredibile dictu est, quo quantoque[*](quo quantoque, Gardt.; quo omitted by V.) ardore, miles ad vindictam ira et dolore ferventior involabat, hastis ad scuta concrepans, etiam mori (si tulisset fors) obstinatus. Et quamvis offundebatur oculis altitudo pulveris et aestus calescens officeret alacritati membrorum, tamen velut exauctoratus, amisso ductore, sine[*](sine, V; sine sui, Gardt.) parsimonia ruebat in ferrum.

Contra animosius Persae sagittarum volantium crebritate, conspectum sui rapiebant oppositis, quos elephanti tardius praecedentes, magnitudine corporum, cristarumque[*](cristarumque, V; stridorumque, Haupt; crustarumque, Her.; cf. xix. 2, 3.) a horrore, pavorem iumentis incutiebant et viris. Concursus itaque armatorum, et cadentium gemitus, equorum flatus et tinnitus ferri procul audiebatur, quamdiu satietate vulnerum partibus fessis, nox diremit certamina iam tenebrosa.

Quinquaginta tum Persarum optimates et satrapae cum plebe maxima ceciderunt, inter has turbas Merena et Nohodare potissimis

v2.p.496
ducibus interfectis. Obstupescat magniloquentia vetustatis diversis in locis proelia viginti Marcelli: Sicinium Dentatum adiciat ornatum militarium multitudine coronarum: miretur super his Sergium, qui viciens et ter vulneratus est in variis pugnis (ut fertur), cuius posteritatis ultimus Catilina claras gloriarum adoreas, sempiternis maculis obumbravit. Deformabat tamen tristitia laetiores eventus.

Dum haec enim post discessum ducis ubique aguntur, exercitus cornu dextro defatigato, et Anatolio interfecto, qui erat officiorum magister, praefectus, actus in exitium praeceps, et opera sui apparitoris ereptus, Phosphorio amisso consiliario, qui ei aderat casu, evasit; palatini[*](palatini, Momm. (for et fuga); lac. ind. by Her.; pagani, Pet.; fugam quidam, V.) quidam militesque per multa discrimina, occupato castelli vicini praesidio, post diem denique tertium, iungi exercitui potuerunt.

Quae dum ita aguntur, Iulianus in tabernaculo iacens, circumstantes allocutus est demissos et tristes: Advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita impendio tempestivum, quam reposcenti naturae, ut debitor bonae fidei redditurus, exulto, non (ut quidam opinantur) afflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum

v2.p.498
esse potius quam dolendum. Illud quoque advertens, quod etiam dii caelestes quibusdam piissimis mortem tamquam summum praemium persolverunt.

Munus autem id mihi delatum optime scio, ne difficultatibus subcumberem arduis, neve me proiciam umquam, aut prosternam, expertus quod dolores omnes ut insultant ignavis, ita persistentibus cedunt.

Nec me gestorum paenitet aut gravis flagitii recordatio stringit, vel cum in umbram[*](umbram, Eyssen.; umbra, V.) et angustias[*](argustias, N2 Bent.; angulis, EBG; angustiis, Gudeman; angulias, V.) amendarer, vel post principatum susceptum, animum[*](animum, added by Momm., punctuating stringit. vel; quem by Val.; V omits.) tamquam a cognatione caelitum defluentem, immaculatum (ut existimo) conservavi et civilia moderatius regens, et examinatis rationibus, bella inferens et repellens, tametsi prosperitas simul utilitasque consultorum non ubique concordent, quoniam coeptorum eventus superae sibi vindicant potestates.