Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Scintillas quidam putant ab aetherio candentes vigore, parumque porrectius

v2.p.488
tendere sufficientes, exstingui, vel certe radiorum flammas iniectas nubibus densis, acri scintillare contactu, aut cum lumen aliquod cohaeserit nubi. Id enim in stellae speciem figuratum, decurrit quidem, dum viribus ignium sustentatur: amplitudine vero spatiorum exinanitum in aerium solvitur corpus, ad substantiam migrans, cuius attritu incaluit nimio.

Confestim itaque ante lucis primitias, Etrusci haruspices accersiti, consultique quid astri species portenderet nova, vitandum esse cautissime responderunt nequid tunc temptaretur: ex Tarquitianis libris in titulo de rebus divinis, id relatum esse monstrantes, quod face in caelo visa committi proelium vel simile quicquam non oportebit.

Quo etiam id inter alia multa spernente, orabant haruspices, saltem aliquot horis profectionem differri, et ne hoc quidem sunt adepti, imperatore omni vaticinandi scientia[*](scientia, Her.; sententia, VEB.) reluctante, sed exorto iam die promota sunt castra.

v2.p.490

Hinc nos egressos, Persae cum saepe afflicti, peditum stabiles pugnas horrerent, structis insidiis, occulte comitabantur, altrinsecus viantes catervas a celsis collibus explorando, ut id suspicans miles, ad usque perpetuum diem nec vallum erigeret nec sudibus se communiret.

Dumque teguntur firmiter latera, et exercitus pro locorum situ quadratis quidem sed laxis incedit agminibus, invasa subito terga pone versus arma cogentium principi indicatur, etiam tum inermi ad speculanda anteriora progresso.

Qua concitus clade, oblitus loricae, scuto inter tumultum adrepto,[*](arrepto, E, Lind.; abrepto, V.) properans ultimis ferre suppetias, revocatur alio metu, qui etiam antesignanos, unde discesserat, paria perpeti nuntiabat.

Quae dum sine respectu periculi sui, redintegrare festinat, ex alia parte cataphractorum Parthicus globus centurias adoritur medias, ac sinistro cornu inclinato acriter superfusus, faetorem stridoremque elephantorum impatienter tolerantibus nostris, contis et multiplicatis missilibus decernebat.

v2.p.492

Verum principe volitante inter prima discrimina proeliorum, nostra succinctior armatura, aversorumque Persarum et beluarum, suffragines concidebat et dorsa.

Quos cum Iulianus cavendi immemor, diffluxisse trepidos elatis vociferando manibus aperte demonstrans, irasque sequentium excitans, audenter effunderet semet in pugnam, clamabant hinc inde candidati (quos disiecerat terror) ut fugientium molem tamquam ruinam male compositi culminis declinaret, et (incertum unde[*](unde, added by Haupt, Gardt.; V omits.) ) subita equestris hasta, cute brachii eius praestricta, costis perfossis, haesit in ima iecoris fibra.

Quam dum avellere dextra manu conatur, acuto utrimque ferro digitorum nervos sensit excisos, et provolutus iumento, praesentiumque veloci concursu, relatus in castra, medicinae ministeriis fovebatur.

Moxque ubi lenito paulisper dolore, timere desiit, magno spiritu contra exitium certans, arma poscebat et equum, ut reviso proelio suorum fiduciam repararet, ac videretur sui securus, alienae salutis sollicitudine vehementer adstringi: eo vigore, licet in negotio dispari, quo Epaminondas ille dux inclitus letaliter apud Mantiniam saucius et revectus ex acie cura quaerebat sollicita[*](cura quaerebat sollicta, Her.; cum quaerebat, sollicitae, V.) scutum. Quod cum vidisset

v2.p.494
propius laetior, vi vulneris interiit, et qui animam intrepidus amittebat, iacturam clipei formidavit.

Sed cum vires parum sufficerent voluntati, sanguinisque profluvio vexaretur, mansit immobilis, ideo spe deinceps vivendi absumpta, quod percunctando, Phrygiam appellari locum ubi ceciderat comperit. Hic enim obiturum se praescripta audierat sorte.

Sed[*](sed, added by Clark; V omits.) reducto ad tentoria principe, incredibile dictu est, quo quantoque[*](quo quantoque, Gardt.; quo omitted by V.) ardore, miles ad vindictam ira et dolore ferventior involabat, hastis ad scuta concrepans, etiam mori (si tulisset fors) obstinatus. Et quamvis offundebatur oculis altitudo pulveris et aestus calescens officeret alacritati membrorum, tamen velut exauctoratus, amisso ductore, sine[*](sine, V; sine sui, Gardt.) parsimonia ruebat in ferrum.

Contra animosius Persae sagittarum volantium crebritate, conspectum sui rapiebant oppositis, quos elephanti tardius praecedentes, magnitudine corporum, cristarumque[*](cristarumque, V; stridorumque, Haupt; crustarumque, Her.; cf. xix. 2, 3.) a horrore, pavorem iumentis incutiebant et viris. Concursus itaque armatorum, et cadentium gemitus, equorum flatus et tinnitus ferri procul audiebatur, quamdiu satietate vulnerum partibus fessis, nox diremit certamina iam tenebrosa.

Quinquaginta tum Persarum optimates et satrapae cum plebe maxima ceciderunt, inter has turbas Merena et Nohodare potissimis

v2.p.496
ducibus interfectis. Obstupescat magniloquentia vetustatis diversis in locis proelia viginti Marcelli: Sicinium Dentatum adiciat ornatum militarium multitudine coronarum: miretur super his Sergium, qui viciens et ter vulneratus est in variis pugnis (ut fertur), cuius posteritatis ultimus Catilina claras gloriarum adoreas, sempiternis maculis obumbravit. Deformabat tamen tristitia laetiores eventus.