Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Maerebat tamen ob haec imperator et miles, quod nec contabulandi pontis erat facultas, amissis navibus temere, nec occurri poterat hostis adventicii motibus, quem adesse coruscus nitor indicabat armorum, arte pro singulis membris inflexus. Hisque accedebat aliud haud exiguum malum, quod nec adminicula quae praestolabamur cum Arsace et nostris ducibus apparebant, ob causas impedita praedictas.

Has ob res ut solaretur anxios milites princeps, captives graciles suapte natura, ut omnes paene sunt Persae, et macie iam confectos, iussit in medium duci, nostrosque respiciens, En inquit quos Martia ista pectora viros existimant, deformes illuvie capellas et taetras, utque crebri docuerunt eventus, antequam manus conferant abiectis armis

v2.p.472
vertentes semet in fugam.

Quibus dictis remotisque captivis, super rerum summa consultabatur. Et multis ultro citroque dictitatis, cum reverti debere per loca qua venimus, plebs vociferaretur imprudens, resistebat intentius princeps, multis cum eo id[*](cum eo id, Her.; cum eo, EG; cumineo, V.) nequaquam fieri posse monstrantibus, per effusam planitiem pabulo absumpto et frugibus, vicorumque reliquiis exustorum inopia squalentibus ultima: quodque liquentibus iam brumae pruinis, omne immaduerat solum, et ruptis[*](ruptis, vulgo; raptis, V.) riparum terminis aucti, inhorruere torrentes.

Eo[*](eo, Lind.; ergo, EBG; ego, V.) etiam ad difficultatem accedente negotii, quod per eas terras vapore sideris calescentes,[*](calescentes, V; calescente, Momm.; calescentis, sugg. by Clark.) muscarum et culicum multitudine referta sunt omnia, earumque volatu dies et astrorum noctu micantium facies obumbratur.

Et[*](et, G omits.) cum nihil humani proficerent sensus, diu fluctuantes et dubii, exstructis aris caesisque hostiis, consulta numinum scitabamur,[*](scitabamur, Lind.; citabantur, V.) utrum nos per Assyriam reverti censerent, an praeter radices montium lenius gradientes, Chiliocomum prope Corduenam sitam ex improviso vastare: quorum neutrum extis inspectis, confore dicebatur.

Sedit tamen sententia, ut omni spe meliorum succisa, Corduenam arriperemus, et sextum decimum Kalendas Iulias promotis iam signis, progresso

v2.p.474
imperatore cum lucis exordio, fumus vel vis quaedam turbinata pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium, quorum multitudo in tractibus est illis innumera, ideo simul incedens, ut constipatione densa feroces leonum frustrentur assultus.

Quidam arbitrabantur, Arsacen ac[*](Arsacen et, Van der Hoeven (ac, Kellerbauer, Haupt); Saracenos, Val.; sacenae duces, V.) duces adventare iam nostros, rumoribus percitos, quod imperator Ctesiphonta magnis viribus oppugnaret, non nulli Persas nobis viantibus incubuisse firmabant.

Ideo inter haec ita ambigua, nequid adversum accideret, revocantibus agmina classicis, in valle graminea prope rivum, multiplicato scutorum ordine in orbiculatam figuram metatis tutius quievimus castris. Nec enim ad usque vesperam, aere concreto, discerni potuit quidnam esset, quod squalidius videbatur.

Et hanc quidem noctem nullo siderum fulgore splendentem, ut solet in artis rebus et dubiis, exegimus, nec sedere quoquam auso, nec flectere in quietem lumina prae timore. Ubi vero primum dies inclaruit, radiantes loricae limbis circumdatae

v2.p.476
ferreis, et corusci thoraces, longe prospecti, adesse regis copias indicabant.

Hocque viso accensum, properantem congredi militem, dirimente fluvio brevi, prohibuit imperator, et non procul a vallo ipso inter excursatores nostros et Persicos, proelio acri conserto, Machameus cecidit, ductor unius agminis nostri. Cui propugnaturus Maurus frater (dux postea Phoenices) cum germani trucidasset interfectorem, obvium quemque perterrens, infirmatus et ipse umerum telo, pallescentem morte propinqua, Machameum extrahere pugna viribus valuit magnis.

Et cum fatiscerent vix toleranda aestuum magnitudine, crebrisque congressibus partes, ad ultimum hostiles turmae gravi sunt repulsa discussae. Hinc recedentibus nobis, longius Saraceni secuti sunt et[*](Saraceni secuti sunt et, Clark; Saraceni nostrorum, G; Saraceni sunt et nostrorum, V.) nostrorum metu peditum repedare compulsi, paulo post innexi Persarum multitudini[*](multitudini, Momm.; multitudine totius, V.) tutius irruebant, Romana impedimenta rapturi, verum viso imperatore, ad alas subsidiarias reverterunt.

Qua ex regione profecti ad Hucumbra nomine villam pervenimus, ubi per biduum omnibus ad usum[*](usum, V; esum, vulgo.) congruis et[*](congruis et, BG; congruis potiti et, Momm.; congruisset, V.) satietate quaesita frumenti, ultra spem recreati discessimus, et confestim absque his, quae tempus vehi permisit, reliqua flammis exusta sunt.

v2.p.478