Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Cumque cessasse opera et munitores nihil temptare viderent ulterius, quod quietis erat indicium certum, copiam sibi dari conferendi sermonis cum Ormizda poscebant.

Hocque impetrato, praesidiorum praefectus, demissus per funem, ductusque ad imperatorem (ut obsecravit), vita cum impunitate sibi consortibusque suis firmiter pacta, redire permissus est. Gestisque nuntiatis, plebs omnis utriusque sexus ad sententiam suam cunctis acceptis, pace foederata cum religionum consecrationibus fidis, patefactis egreditur portis, salutarem genium affulsisse sibi clamitans Caesarem, magnum et lenem.

Numerata sunt autem dediticiorum duo milia et quingenti; nam cetera

v2.p.422
obsidium ante suspectans, navigiis parvis permeato amne discessit. In hac arce armorum alimentorumque copia reperta est maxima, unde necessariis sumptis, reliqua cum loco ipso exussere victores.

Postera die quam haec acta erant, perfertur ad imperatorem, cibos per otium capientem, nuntius gravis, Surenam Persicum ducem, procursatorum partis nostrae tres turmas inopinum aggressum paucissimos trucidasse, inter quos strato tribuno, unum rapuisse vexillum.

Statimque concitus ira immani, cum armigera manu, festinatione ipsa tutissimus pervolavit, et grassatoribus foeda consternatione depulsis, residuos duos tribunos sacramento solvit (ut desides et ignavos): decem vero milites ex his qui fugerant, exauctoratos, capitali addixit supplicio, secutus veteres leges.

Incensa denique urbe (ut memoratum est), constructo tribunali insistens, actis gratiis exercitui convocato, cunctos ad paria facienda deinceps hortabatur, et argenteos nummos centenos viritim pollicitus, cum eos parvitate promissi percitos

v2.p.424
tumultuare[*](tumultuari, Lind.; tumultuare, V.) sensisset, ad indignationem plenam gravitatis erectus:

En inquit Persae, circumfluentes rerum omnium copiis: ditare vos poterit opimitas gentis, si unum spirantibus animis fortiter fecerimus. Ex immensis opibus egentissima est—tandem credite Romana res publica, per eos qui (ut augerent divitias) docuerunt principes auro quietem[*](quietem, V (restored by Günther); quiete, G.) a barbaris redemptare.

Direptum[*](redemptare. direptum, Günther; redempta (mark over a) redire imptum, V.) aerarium est, urbes exinanitae, populatae provinciae: mihi nec facultates nec propinquitas generis suppetit, quamvis ortus sim nobilis, praeter pectus omni liberum metu: nec pudebit imperatorem, cuncta bona in animi cultu ponentem, profiteri paupertatem honestam. Nam et Fabricii familiari re pauperes, rexere bella gravissima, gloria locupletes.

Haec vobis cuncta poterunt abundare, si imperterriti deo meque (quantum humana ratio patitur), caute ductante, mitius egeritis: sin resistitis ad seditionum revoluti dedecora pristinarum, iam[*](iam, added by Fletcher, c.c.; perite (for pergite) suggested by Clark.) pergite.

Ut imperatorem decet, ego solus confecto tantorum munerum cursu, moriar stando, contempturus animam quam mihi febricula eripiet una, aut certe discedam; nec enim ita vixi, ut non possim aliquando esse privatus. Praeque me fero et laetor, ductores

v2.p.426
spectatissimos esse nobiscum, perfectos bellicarum omni genere doctrinarum.

Hac modesta imperatoris oratione, inter secunda et aspera medii, miles pro tempore delenitus, assumpta cum meliorum exspectatione fiducia, regibilem se fore pollicitus et morigerum, cunctorum adspirante consensu, auctoritatem eius sublimitatemque cordis extollebat in caelum, quod cum vere atque ex animo dicitur, solet armorum crepitu leni monstrari.

Repetitis post haec tentoriis, pro copia rei praesentis victu se recreavit et quiete nocturna. Animabat autem Iulianus exercitum, cum non per caritates, sed per inchoatas negotiorum magnitudines deieraret assidue: Sic sub iugum mitteret Persas, ita quassatum recrearet orbem Romanum. Ut Traianus fertur aliquotiens iurando dicta consuesse firmare Sic in provinciarum speciem redactam videam Daciam; sic pontibus Histrum et Euphratem,[*](et Euphratem, ABG (-ten, G), Bent.; glacie perfidum, Her. (cf. Flor. iii. 4, 5); ut Aufidum, Clark; aufidum, V.) superem, et similia plurima.