Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hanc itaque planitiem undique prona declivitate praeruptam, terrasque lato situ distentas, duo famosi nominis flumina et Bautis lentiore meatu percurrunt. Et dispar est tractuum diversorum ingenium: hic patulum alibi molli devexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat.

Incolunt autem fecundissimam glebam variae gentes, e[*](e, G; V omits.) quibus Anthropophagi[*](Anthropophagi, Haupt; Alitrophagi, EG, Her.; alitro fagi, V.) et et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis. Exortum vero solis suspiciunt Rabannae et Asmirae, et Essedones omnium splendidissimi, quibus [*](Athagorae, V; Athagurae, Gardt. from Ptol.) ab occidentali parte cohaerent et Aspacarae.[*](Aspacarae, N2; Asparata, V; Aspacara, Gardt., cf. Ptol.) Baetae vero australi celsitudine montium inclinati, urbibus licet non multis, magnis tamen celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et et Sera nitidae sunt et notissimae.

v2.p.386

Agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et placidis otium[*](est otium, V; tr. by BG.) est voluptabile, nulli finitimorum molesti. Caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda, leniumque ventorum commodissimus flatus, et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris, velut quaedam vellera molientes, ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, ad usus nobilium antehac,[*](nobilium antehac, transposui, c.c.) nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.

Ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris vitae cultores, vitantes reliquorum mortalium coetus. Cumque ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint advenae, nulla sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, et ita sunt abstinentes, ut apud se tradentes gignentia, nihil ipsi comparent adventicium.

Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis vehendis sufficiens navibus, Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem, eodem vocabulo dictitatum. Abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt celebria Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde naviganti ad Caspium mare quingenta stadia numerantur et mille.

v2.p.388

His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente, Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior, Gordomaris[*](Gordomaris, Her. (deleting orto as a corr. of Orthospana); ortogordomaris, V.) interluit fluvius a Bactrianis exsurgens. Habent autem etiam civitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus et Ortospana,[*](Orthospana, V.) unde litorea navigatio ad usque Mediae fines, portis proximos Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta.

Ante dictis continui sunt Drangiani collibus cohaerentes, quos flumen alluit[*](quos flumen alluit, added by Val.; coherentes Arabium, V.) Arabium nomine ideo appellatum, quod inde exoritur, interque alia duobus municipiis exultantes, Prophthasia et Ariaspe, ut opulentis et claris.

Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus, Indis obiecta, quam ab Indo fluviorum maximo (unde regiones cognominatae sunt) amnis multo minor exoriens, aquarum alluit amplitudine, efficitque paludem quam[*](quam, added by Clark.) Arachotoscrenen appellant. Hic quoque civitates sunt inter alias viles, Alexandria et Arbaca et Choaspa.