Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Coroni quoque montis altissimi partem habitantes occiduam, frumentariis agris affluunt et vinariis, pingui fecunditate laetissimi, et[*](et, added in g (Sephanus' ed. of Gelanius); V omits.) fluminibus fontiumque venis liquidis locupletes.

Edunt[*](edunt, Gardt.; fovent, Novák, cf. xvii. 12, 3, etc.; dent, V.) apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus (ut scriptores antiqui docent, nosque vidimus), ineuntes proelia viri summates[*](summates, Haupt; summa vi, BG; summa, V.) vehi exsultantes solent, quos Nesaeos appellant.

Abundat itaque[*](abundat itaque, Madvig, Novák; a. aeque, G; abundantia que, V.) civitatibus ditibus[*](ditibus, Haupt; pinguibus, Damsté; insignibus, Walter; quibus, V, del. Novák.) Media, et vicis in modum oppidorum exstructis, et multitudine incolarum. Utque absolute dicatur, uberrimum est habitaculum regum.

In his tractibus Magorum agri sunt fertiles, super quorum secta studiisque, quoniam incidimus, pauca conveniet expediri. Magiam opinionum insignium auctor amplissimus Plato, hagistiam[*](hagistiam, Wagner; machagistiam, V.) esse verbo mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex

v2.p.368
prudentissimus, Darei pater.

Qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu, rationes mundani motus et siderum, purosque sacrorum ritus (quantum colligere potuit) eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura, per suam quisque progeniem, posteris aetatibus tradunt.

Ex eo per saecula multa ad praesens, una eademque prosapia, creata deorum cultibus dedicatur. Feruntque (si iustum est credi), etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam (ut faustam) praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt.

Huius originis apud veteres numerus erat exilis, eiusque ministeriis Persicae potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur. Eratque piaculum aras adire, vel hostiam contrectare, antequam magus, conceptis precationibus, libamenta diffunderet praecursoria. Verum aucti paulatim, in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen, villasque inhabitantes, nulla murorum firmitudine communitas, et legibus suis uti permissi, religionis respectu sunt honorati.

Ex hoc magorum semine septem post mortem Cambysis, regnum inisse Persidos

v2.p.370
antiqui memorant libri, docentes eos Darei oppresses, imperitandi initium equino hinnitu sortiti.

In hac regione oleum conficitur Medicum, quo illitum telum, si emissum lentius laxiore arcu (nam ictu exstinguitur rapido) haeserit usquam, tenaciter cremat,[*](cremat, frag. M begins with this word; for numerous additional variants see Clark's ed., pp. 317 ff.) et si aqua voluerit obruere[*](obruere, Salmasius from Solinus, p. 241; abluere, MV.) quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulveris consopitur.

Paratur autem hoc modo. Oleum usus[*](usus, M; usue, V.) communis herba quadam infectum, condiunt harum rerum periti, ad[*](periti ad, C2AG; peritia ad, MV.) diuturnitatem servantes et , dum[*](dum, Her.; durant, G; duri, MV.) ex materia venenatur. Alia[*](venenatur. alia, Clark; venae naturalis, G; bene (from uene, m. 1) naturalia, M; bene (uene, V3 naturalia (ra written above tu by m. 1).) similis oleo crassiori species[*](crassiori species, T2bA; crassiori: quae species, G; crassiorispecies, M; crassioris pecies, V (corrected).) gignitur apud Persas, quam (ut diximus) [*](naptham, Clark; naitham, MV (napitham, V3.) vocabulo appellavere gentili.

Per haec loca civitates dispersae sunt plures, quis omnibus praestant Zombis et Patigran et Gazaca. Inter quas opibus et magnitudine moenium conspicuae sunt Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et Ecbatana, sub Iasonio monte in

v2.p.372
terris sitae Syromedorum.

Amnes has regiones praetereunt multi quorum maximi sunt Choaspes et Gyndes et Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso, Cyrus ille superior rex amabilis, abolito vetere, id vocabulum dedit, cum ereptum ire regna Scythica festinaret, quod et fortis est (ut ipse etiam ferebatur), et vias sibi ut ille impetu ingenti molitus in Caspium delabitur[*](delabitur, vulgo; dilabitur, MV.) mare.

Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite, aquarumque copia iucundissima. Amnes quippe multi per eam ante dictum influunt[*](influunt, vulgo; defluunt, Novák; fluunt, MV.) sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.

Oppida vero mediterranea sunt ampliora—incertum enim qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne—inter quae Persepolis est clara et Ardea et atque Tragonice. Insulae vero visuntur ibi tres tantum, Tabiana et Fara et Alexandria.