Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Iulianus vero dum moratur apud Cercusium, ut per navalem Aborae pontem exercitus et omnes sequelae transirent, litteras tristes Sallusti, Galliarum

v2.p.336
praefecti, suscepit, orantis suspendi expeditionem in Parthos, obtestantisque, ne ita intempestive, nondum pace numinum exorata, irrevocabile subiret exitium.

Posthabito tamen suasore cautissimo, fidentius ultra tendebat, quoniam nulla vis humana vel virtus meruisse umquam potuit, ut quod praescripsit fatalis ordo non fiat. Statimque transgressus, pontem avelli praecepit, [*](nequi, EGV; necui, Val.) militum ab agminibus propriis revertendi fiducia remaneret.

Pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est, apparitoris cuiusdam cadaver extentum, carnificis manu deleti, quem praefectus [*](Salutius, Pet., Momm.; Salustius, V.) praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus, casu impediente frustratus est. Sed miserando homine trucidato, postridie advenit, ut ille promiserat, alia classis, abunde vehens annonam.

Profecti exinde Zaitham venimus locum, qui olea arbor interpretatur. Hic Gordiani imperatoris longe conspicuum vidimus tumulum, cuius actus a pueritia prima, exercituumque felicissimos ductus, et insidiosum interitum, digessimus tempore competenti.

Ubi cum pro ingenita pietate consecrato principi parentasset, pergeretque ad Duram (desertum oppidum[*](oppidulum, Her. c.c.; oppidum, V.) ) procul militarem cuneum conspicatus, stetit immobilis, eique dubitanti quid ferrent, offertur ab eis immanissimi corporis

v2.p.338
leo, cum aciem peteret, multiplici telorum iactu confossus. Quo omine velut certiore iam spe status[*](spe status, Val.; spe elatus, Kiessling; spectatos, V.) prosperioris[*](prosperiorum, Kiessling; prosperioris, V.) elatus, exsultantius incedebat, sed incerto flatu[*](flatu, Kiessling, H. Michael; fato, W2G; fatu, V.) fortunae, aliorsum prorupit eventus. Obitus enim regis portendebatur, sed cuius, erat incertum.

Nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum, maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem, veram quidem, sed non minus ambiguam: aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.

Etrusci tamen haruspices qui comitabantur gnaros[*](gnaros, Momm.; gnari, EAG; gnarus, V.) prodigialium rerum, cum illis procinctum saepe arcentibus, non crederetur, prolatis libris exercitualibus, ostendebant signum hoc esse prohibitorium, principique aliena licet iuste invadenti, contrarium.