Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ab hac medietate restium ligneus stilus exsurgens obliquius,[*](obliquiu ss, Bent.; obliquus, V.) et in modum iugalis temonis

v2.p.328
erectus, ita nervorum nodulis implicatur, ut altius tolli possit et inclinari, summitatique eius unci ferrei copulantur, e quibus pendet stuppea vel ferrea funda, cui ligno fulmentum prosternitur ingens, cilicium paleis confertum minutis, validis nexibus illigatum, et locatum super congestos caespites vel latericios aggeres. Nam muro saxeo huius modi moles imposita disiectat quidquid invenerit subter concussione violenta, non pondere.

Cum igitur ad concertationem fuerit ventum,[*](fuerit ventum, tr. by Novák, c.c. (cf. xxiii. 5, 21).) lapide rotundo fundae imposito, quaterni altrinsecus iuvenes repagula quibus incorporati sunt funes, explicantes retrorsus, stilum paene supinum inclinant: itaque demum sublimis adstans magister, claustrum quod totius operis continet vincula, reserat malleo forti perculsum,[*](perculsum, Haupt; percussum, EG; perclausum, VWB (perclusum, V2).) unde absolutus ictu volucri stilus, et mollitudine offensus cilicii, saxum contorquet, quicquid incurrerit collisurum.

Et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.

Hinc ad[*](ad, added by EBG; V omits.) arietem veniemus. Eligitur abies vel ornus excelsa, cuius summitas duro ferro concluditur et prolixo, arietis efficiens prominulam speciem, quae

v2.p.330
forma huic machinamento vocabulum indidit, et sic suspensa utrimque, transversis asseribus et ferratis, quasi ex lance vinculis trabis alterius continetur, eamque quantum mensurae ratio patitur, retro repellens, rursus ad obvia quaeque rumpenda protrudit, ictibus validissimis, instar adsurgentis et cedentis[*](cedentis, N, Val., Bent.; caedentis, V.) arietis[*](cornuti or arietis cornuti, Clark; arietis, N, Val.; armati, V.) Qua crebritate velut reciproci fulminis[*](fulminis, V; fluminis, Pet., def. by Damsté.) impetu aedificiis scissis in rimas,[*](ruinas, Pet.; rimas, V.) concidunt structurae laxatae murorum.

Hoc genere operis si fuerit exserto vigore discussum, nudatis defensoribus muris,[*](muris, added by Novák; moenibus, by Her.; no lac. in V. ) ideoque solutis obsidiis, civitates munitissimae recluduntur.

Pro his arietum meditamentis iam crebritate despectis, conditur machina scriptoribus historicis nota, quam ἑλέπολιν Graeci cognominamus. Cuius opera diuturna Demetrius, Antigoni filius regis, Rhodo aliisque urbibus oppugnatis, Poliorcetes est appellatus.

Aedificatur autem hoc modo: testudo compaginatur immanis, axibus roborata longissimis, ferreisque clavis aptata, et contegitur coriis bubulis, recenti textura, atque limo asperguntur eius suprema, ut flammeos detrectet et missiles casus.