Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quo comperto omnes evolant ex hibernis, transmissique (ut textus docebat scriptorum), dispersi per stationes varias adventum principis exspectabant. Ipse autem Antiochiam egressurus, Heliopoliten quendam Alexandrum, Syriacae iuris dictioni praefecit, turbulentum et saevum; dicebatque non illum meruisse, sed Antiochensibus avaris et contumeliosis huius modi iudicem convenire.

Cumque eum profecturum deduceret promiscua, itum felicem reditumque gloriosum exoptans, oransque ut deinde placabilis esset et lenior, nondum ira, quam ex compellationibus et probris conceperat, emollita, loquebatur asperius, se esse eos asserens postea non visurum.

Disposuisse enim aiebat, hiemandi gratia per compendiariam viam, consummate procinctu, Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui[*](usui, Bent., Kellerbauer, Kiess.; sui, VBA.) congrua pararentur. Et hoc haud diu postea contigit. Corpus namque eius illuc relatum exsequiarum humili pompa, in suburbano sepultum est, ut ipse mandarat.

Iamque apricante caelo tertium nonas Martias profectus, Hierapolim solitis itineribus venit. Ubi

v2.p.318
cum introierit civitatis capacissimae portas, sinistra porticus subito lapsa, subter tendentes quinquaginta milites exceptis plurimis vulneratis, tignorum tegularumque pondere magno collisit.

Unde contractis copiis omnibus, Mesopotamiam[*](Mesopotamiam iam, V; tam, Lind.; deleted by Novák as dittography; put before contractis by Her.) propere signa commovit, ut fama de se nulla praeversa—id enim curatius observarat,—improvisus Assyrios occuparet. Denique cum exercitu et Scytharum auxiliis, Euphrate navali ponte transmisso, venit ad Batnas, municipium Osdroenae, ibique illaetabile portentum offendit.

Cum enim calonum frequens multitude ad suscipiendum consuete pabulum prope acervum palearum stetisset, impendio celsum—hoc enim modo per regiones illas tales species construuntur,—rapientibus multis, quassata congeries inclinata est, parique exitio quinquaginta obruit homines, mole maxima ruinarum.

Maestus exinde digressus, venit cursu propero Carras, antiquum oppidum, Crassorum et Romani exercitus aerumnis insigne. Unde duae ducentes Persidem viae regiae distinguuntur, laeva per Adiabenam et Tigridem, dextra per Assyrios et Euphraten.

v2.p.320

Ibi moratus aliquot dies, dum necessaria parat, et Lunae (quae religiose per eos colitur tractus), ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras, nullo arbitrorum admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio, mandasseque arripere fidentius principatum, si se interisse didicerit apud Parthos.

Hic Iuliani quiescentis animus agitatus insomniis,[*](insomniis, Lind.; insomnis, V.) eventurum triste aliquid praesagibat.[*](praesagibat, Her.; praesagiebat, NBG; praesagebat, V.) Quocirca et ipse et visorum interpretes, praesentia contemplantes, diem secutum, qui erat quartum decimum kalendas Aprilis, observari debere pronuntiabant. Verum ut compertum est postea, hac[*](hac, E, Lind.; omitted by BG; haec, V.) eadem nocte Palatini Apollinis templum, praefecturam regente Aproniano, in urbe conflagravit aeterna, ubi ni multiplex iuvisset auxilium, etiam Cumana carmina consumpserat flammarum.

Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti[*](disponenti, Lind.; principi d., Novk; disponendi, V.) imperatori, procursatorum[*](imperatori procursatorum, Pet.; procursatorum, G, Novák (cf. note 2); perparo cursatorum, V.) adventu anhelantium etiam tum indicatur, equestres hostium turmas vicino limite quodam perrupto, avertisse subito praedas.

Cuius atrocitate mali perculsus, ilico (ut ante cogitaverat) triginta milia

v2.p.322
lectorum militum eidem commisit Procopio, iuncto ad parilem potestatem Sebastiano comite ex duce Aegypti, eisdemque praecepit, ut intra Tigridem interim agerent, vigilanter omnia servaturi, nequid inopinum ex incauto latere oreretur, qualia multa saepe didicerat evenisse, mandabatque eis ut (si fieri potius posset), regi sociarentur Arsaci, cumque eo per Corduenam et Moxoenam, Chiliocomo uberi Mediae tractu, partibusque aliis praestricto cursu vastatis, apud Assyrios adhuc agenti sibi concurrerent, necessitatum articulis adfuturi.

His ita ordinatis, ipse exitu simulato per Tigrim,[*](Tigrim, NBG; Tigridem, Gardt.; Tigrum, V) quod iter etiam re cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus, et quieta nocte emensa, mane iumentum quo veheretur ex usu poposcit, oblatusque ei equus Babylonius nomine, ictu torminum[*](torminum, Bent.; torminis, C2BG; tormini, V.) consternatus, dum dolorum impatiens volvitur, auro lapillisque ornamenta distincta conspersit. Quo ostento laetior exclamavit, plaudentibus proximis, Babylona humi procidisse ornamentis omnibus spoliatam.

Et paulisper detentus, ut omen per hostias litando firmaret, Davanam venit castra praesidiaria, unde ortus Belias fluvius funditur in Euphraten. Hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum, munimentum robustum et commercandi opimitate

v2.p.324
gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles,[*](Apriles, added by Kiessling; V omits.) quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annuales, et carpentum, quo vehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more completa, somno per otium capto, exsultans pernoctavit et laetus.

Luce vero secuta, profectus exinde per supercilia riparum fluvialium, aquis adulescentibus undique[*](undique, Lind.; unde quae, V.) convenis, cum armigera gradiens manu, in statione quadam sub pellibus mansit, ubi Saracenarum reguli gentium, genibus supplices nixi, oblata ex auro corona, tamquam mundi nationumque suarum dominum adorarunt, suscepti gratanter, ut ad furta bellorum appositi.

Dumque hos alloquitur, Xerxis illius potentissimi regis instar, classis advenit, tribuno Constantiano cum comite Lucilliano ductante, quae latissimum flumen Euphraten artabat, in qua mille erant onerariae naves, ex diversa trabe confectae,[*](confectae, Momm.; contextae, HNG; contectae, V.) commeatus abunde ferentes, et tela, et obsidionales etiam[*](etiam, addidi c.c. This seems preferable to alias (see Amer. Jour. of Phil. lvii. 137 ff.) because of aliae in the next line. aliae represents the usage referred to in A.J.P. ) machinas, quinquaginta aliae bellatrices, totidemque ad compaginandos necessariae pontes.