Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

At hinc videre properans Antiochiam, orientis apicem pulcrum, usus itineribus solitis venit, urbique propinquans, in speciem alicuius numinis votis excipitur publicis, miratus voces[*](os (for voces) adclamans, Momm.; addamans, V.) multitudinis magnae, salutare sidus illuxisse eois partibus acclamantis.

Evenerat autem eisdem diebus, annuo cursu completo, Adonea ritu veteri celebrari, amato Veneris (ut fabulae fingunt), apri dente ferali deleto, quod in adulto flore sectarum est indicium frugum. Et visum est triste, quod amplam urbem principumque domicilium introeunte imperatore tunc[*](tunc, W2, Clark; nunc, G; et nunc, B; imperator et nunc, V.) primum, ululabiles undique planctus et lugubres sonus audiebantur.

Hic patientiae eius et lenitudinis documentum leve quidem apparuit, sed mirandum. Thalassium quendam ex proximo libellorum, insidiatorem fratris oderat Galli, quo adorare adesseque officio inter honoratos prohibito, adversarii, cum quibus litigabat in foro, postridie turba congregata

v2.p.252
superflua, adito imperatore Thalassius clamitabant, inimicus pietatis tuae nostra violenter eripuit.

Et ille hac occasione hominem opprimi posse coniciens, Agnosco respondit, quem dicitis offendisse me iusta de causa, sed silere vos interim consentaneum est, dum mihi inimico potiori faciat satis. Mandavitque assidenti praefecto, ne audiretur eorum negotium, antequam ipse Thalassio rediret in gratiam, quod brevi evenit.

Ibi hiemans ex sententia, nullis interim voluptatium[*](voluptatium, C2; voluptatum, AG; voluptatis, Val.; voluptatibus, V.) rapiebatur[*](rapiebatur, vulgo; pariebatur, V.) illecebris, quibus abundant Syriae omnes, verum per speciem quietis, iudicialibus causis intentus, non minus quam arduis bellicisque, distrahebatur multiformibus curis, exquisita docilitate deliberans,[*](deliberans, Corn.; librans, BG; liberans, V.) quibus modis suum cuique tribueret, iustisque sententiis, et improbi modicis coercerentur suppliciis, et innocentes[*](et innocentes, added by G; et innoxii, Her.) fortunis defenderentur intactis.

Et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestivus, quid quisque iurgantium coleret, tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis a vero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit, ob religionem vel quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deviasse.

Iudicium

v2.p.254
enim hoc est optandum et rectum, ubi per varia negotiorum examina, iustum distinguitur[*](distinguitur, Novák; id est, V.) et iniustum; a quo ille ne aberraret, tamquam scopulos cavebat abruptos. Hoc autem ideo assequi potuit, quod levitatem agnoscens commotioris ingenii sui, praefectis proximisque permittebat, ut fidenter impetus sues aliorsum tendentes atque[*](atque, Kellerbauer, Corn., Pet.; ad quae, G.) decebat, monitu opportune frenarent; monstrabatque subinde[*](quae permittebat quae subinde (omitting ut fidenter monstrabat, supplied by G), V.) se dolere delictis et gaudere correctione.

Cumque eum defensores causarum, ut conscium rationis perfectae, plausibus maximis celebrarent, fertur id dixisse permotus: Gaudebam plane praeque me ferebam,[*](praeque me ferebam, Novák; prae meque me ferebam, V.) si ab his laudarer, quos et vituperare posse adverterem, siquid factum sit secus aut dictum.

Sufficiet autem pro multis, quae clementer egit in litibus cognoscendis, hoc unum ponere nec abhorrens a proposito, nec absurdum. Inducta in iudicium femina quaedam, cum palatinum adversarium suum e numero proiectorum cinctum praeter spem conspexisset, hoc factum insolens tumultuando querebatur, et imperator Prosequere ait mulier, siquid te laesam existimas; hic enim sic cinctus est, ut expeditius per lutum incedat: parum nocere tuis partibus potest.

v2.p.256

Et aestimabatur per haec et similia, ut ipse dicebat assidue, vetus illa Iustitia, quam offensam vitiis hominum, Aratus extollit in caelum, imperante eo reversa ad terras, ni quaedam suo ageret, non legum arbitrio, erransque aliquotiens, obnubilaret gloriarum multiplices cursus.

Post multa enim etiam iura quaedam correxit in melius, ambagibus circumcisis, indicantia liquide, quid iuberent fieri vel vetarent. Illud autem erat inclemens, obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et grammaticos, ritus Christiani cultores.