Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Unde fluxioris vitae initia pullularunt, et periuria, et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.

Inter quae ingluvies[*](ingluvies, E, Lind.; glubies, V (corr. by V3).) et gurgites crevere praerupti conviviorum, et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes[*](abundantes, Lind.; abundantis, V.) serici et textiles auctae sunt artes, et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.

Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur, pro iubilo molliores: et non saxa (ut erant[*](saxa (ut erant antehac), Pighius; saxa merant uthac, V (c add. V2, ut hac, del. V3).) antehac)

v2.p.200
armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli, et graviora gladiis pocula (testa enim bibere iam pudebat), quaerebantur et[*](quaerebantur et, tr. by Gardt.) aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus, Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.

Adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignavus vero in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum varietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit.

Notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto, gregarium quendam post[*](post, added in G; scuto Parthico reperto, Val., Bent.; saccutum (sacculum, V3) repertum, V.) sacculum Parthicum (in quo erant margaritae) repertum, proiectis imperitia gemmis, abisse, pellis nitore solo contentum.