Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Iniquitate simili Florentius magister officiorum (Nigriniani filius) contrusus est in insulam Boas.

v2.p.194
Alter enim Florentius, ex praefecto praetorio consul etiamtum, rerum mutatione subita territus, cum coniuge periculis exemptus, diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani,[*](Iuliani, added in G; V omits.) capitis crimine tamen damnatus est absens.

Pari sorte Euagrius comes rei privatae, et Saturninus ex cura palatii, et Cyrinus ex notario, portati sunt in exilium. Ursuli vero necem largitionum comitis ipsa mihi videtur flesse Iustitia, imperatorem arguens ut ingratum. Cum enim Caesar in partes mitteretur occiduas, omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperiores[*](asperiores, Pet.; aptior, Bent.; asperior, V.) exercitus, hic idem Ursulus datis litteris ad eum qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid posceret Caesar, procul dubio iusserat dari.

Quo exstincto cum maledictis execrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, impurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem affirmabat occisum, praetendens quod eum militaris ira delevit, memor quae dixerat (ut ante rettulimus), cum Amidam vidisset excisam.

Ideoque timidus videbatur, vel parum intellegens quid conveniret, cum Arbitionem semper ambiguum et praetumidum his quaestionibus praefecisset, aliis

v2.p.196
specie tenus cum principiis legionum praesentibus, quem primum omnium saluti suae norat obiectum, ut decuit victoriarum civilium participem fortem.

Et quamquam haec quae retulimus, eius displicuere fautoribus, sequentia tamen severitatis recto vigore sunt gesta.