Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quo apud Constantinopolim mox comperto, effundebatur aetas omnis et sexus, tamquam demissum aliquem visura de caelo. Exceptus igitur tertium Iduum Decembrium verecundis senatus officiis, et popularium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato, sed cum admiratione magna defixis.

Somnio[*](somnio, Lind.; omini, G; omnia, V.) enim propius videbatur adultum adhuc iuvenem, exiguo corpore, factis praestantem ingentibus, post cruentos exitus regum et gentium, ab urbe in urbem inopina velocitate transgressum, quaqua incederet accessione opum et virium, famae instar cuncta facilius occupasse, principatum denique deferente nutu caelesti, absque ulla publicae rei suscepisse iactura.

Brevi deinde Secundo Salutio,[*](Salutio, V, restored by Pet., Momm.; Salustio, H2G.) promoto praefecto praetorio, summam quaestionum agitandarum ut fido commisit: Mamertino et Arbitione et Agilone atque Nevitta adiunctis, itidemque Iovino magistro equitum per Illyricum recens provecto.