Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et quamquam veteres cum his quorum memini floruere complures, tamen ne quidem in eadem urbe doctrinae variae silent; nam et disciplinarum magistri quodam modo spirant, et nudatur ibi geometrico radio quicquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonia conticuit, et recalet apud quosdam adhuc (licet raros[*](raros, Lind., Val; atros, V.) ), consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt alii numeros; pauci super his scientiam callent, quae

v2.p.306
fatorum vias ostendit.

Medicinae autem— cuius in hac vita nostra nec parca nec sobria, desiderantur adminicula crebra—ita studia augentur in dies ut (licet opus ipsum redoleat)[*](redoleat, V; refellat, Haupt; edoceat, Corn.) pro omni tamen experimento sufficiat medico ad commendandam artis auctoritatem, Alexandriae si[*](si, added in G before Alexandriae; si arbitrii, Momm.; V omits.) se dixerit eruditum.

Et haec quidem hactenus. Sed si[*](si, added in G; V omits.) intellegendi divini editionem multiplicem, et praesensionum originem mente vegeta quisquam volverit replicare, per mundum omnem inveniet mathemata[*](inveniet mathemata, G; inveniet cuncta or universa, Her.; inveni (lac. of 11 letters) a, V.) huius modi ab Aegypto circumlata.

Ibi[*](ibi, addidi; ubi, Her.; hic, G.) primum homines longe ante alios ad varia religionum incunabula (ut dicitur) pervenerunt et initia prima sacrorum caute tuentur condita scriptis[*](scriptis, cod. Fauchetii; scribis, WBG; scribus, V.) arcanis.