Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His efferatis hominum mentibus, Georgius quoque ipse grave accesserat incentivum, apud patulas aures Constantii multos exinde incusans ut eius recalcitrantes imperiis, professionisque suae oblitus, quae nihil nisi iustum suadet et lene, ad delatorum ausa feralia desciscebat.

Et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium,

v2.p.260
quod in urbe praedicta aedificia cuncta solo[*](Serapio or Bucolo, Reinesius; salo, Pet.; solo, V.) cohaerentia, a conditore Alexandro magnitudine impensarum publicarum exstructa, emolumentis aerarii proficere debent ex iure.

Ad haec mala id quoque addiderat, unde paulo post actus[*](actus, Kiessling; trusus, G; eius, V.) est in exitium praeceps. Reversus ex comitatu principis cum transiret per speciosum Genii templum, multitudine stipatus ex more, flexis ad aedem ipsam luminibus Quam diu inquit sepulcrum hoc stabit? Quo audito, velut fulmine multi perculsi, metuentesque ne illud quoque temptaret evertere, quicquid poterant in eius perniciem clandestinis insidiis[*](insidiis, added in G; V omits.) concitabant.

Ecce autem repente perlato laetabili nuntio, indicante exstinctum Artemium, plebs omnis elata gaudio insperato, vocibus horrendis infrendens, Georgium petit, raptumque diversis mulcandi generibus proterens et conculcans, divaricatis[*](lac. indicated by Clark after divaricatis c.c., interfecit, added by Novák; no lac. in V.) pedibus, interfecit.[*](lac. indicated by Clark after divaricatis c.c., interfecit, added by Novák; no lac. in V.)

Cumque eo Dracontius monetae praepositus et Diodorus quidam, veluti comes, iniectis per crura funibus simul exanimati sunt; ille quod aram in moneta quam regebat, recens locatam evertit; alter quod dum aedificandae praeesset ecclesiae, cirros puerorum licentius detondebat, id quoque ad deorum cultum existimans pertinere.

Quo non contenta immanis, dilaniata cadavera peremptorum

v2.p.262
camelis imposita, vexit ad litus, eisdemque subdito igne crematis, cineres proiecit in mare, id metuens (ut[*](ut, added in G; V omits.) clamabat), ne collectis supremis, aedes illis exstruerentur, ut reliquis, qui deviare a religione compulsi, pertulere cruciabiles poenas, ad usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc martyres appellantur.

Poterantque miserandi homines ad crudele supplicium ducti, Christianorum adiumento defendi, ni Georgii odio omnes indiscrete flagrabant.

Hoc comperto imperator ad vindicandum facinus nefandum erectus, iamque expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis, missoque edicto, acri oratione scelus detestabatur admissum, minatus extrema, si deinde temptatum fuerit aliquid quod iustitia vetet et leges.

Inter haec expeditionem parans in Persas, quam dudum animi robore conceperat celso, ad ultionem praeteritorum vehementer elatus est, sciens et audiens, gentem asperrimam per sexaginta ferme

v2.p.264
annos inussisse Orienti caedum et direptionum monumenta saevissima, ad internecionem exercitibus nostris saepe deletis.

Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod impatiens otii, lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo, obiectus efferatarum[*](efferatarum, Eyssen.; efferarum, EBG; effetarum, V.) gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis illustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.

Quae maximis molibus festinari cernentes, obtrectatores desides et maligni, unius corporis permutationem tot ciere[*](tot ciere, Clark; tot cieri, EAG; tot cier, V (cieri, V3).) turbas intempestivas, indignum et perniciosum esse strepebant, studium omne in differendo procinctu ponentes. Et dictitabant, his praesentibus quos audita referre ad imperatorem posse rebantur, eum ni sedatius ageret in immodica[*](in immodica, Corn.; in modica, Momm.; V omits in. ) rerum secundarum prosperitate, velut luxuriantes ubertate nimia fruges, bonis suis protinus occasurum.

Et haec diu multumque agitantes, frustra virum circumlatrabant immobilem occultis iniuriis, ut Pygmaei

v2.p.266
vel Thiodamas agrestis homo Lindius[*](Lindius, Lind.; lidius (from adius), V.) Herculem.

Ille tamen ut maioris praeter ceteros spiritus, nihilo lentius magnitudinem expeditionis secum commentans, in praeparandis congruis operam navabat enixam.

Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia perfundebat, tauros aliquotiens immolando centenos, et innumeros varii pecoris greges, avesque candidas terra quaesitas et mari, adeo ut in dies paene singulos milites carnis distentiore sagina, victitantes incultius, potusque aviditate corrupti, umeris impositi transeuntium, per plateas ex publicis aedibus, ubi vindicandis potius quam cedendis conviviis indulgebant, ad sua diversoria portarentur, Petulantes ante[*](suaante, added by V2 in margin.) omnes et[*](et, add. V2.) Celtae, quorum ea tempestate confidentia creverat ultra modum.

Augebantur autem cerimoniarum ritus immodice, cum impensarum amplitudine antehac inusitata et gravi: et quisque cum impraepedite liceret, scientiam vaticinandi professus, iuxta imperitus et docilis, sine fine vel praestitutis ordinibus, oraculorum permittebantur scitari responsa, et extispicia non numquam futura pandentia, oscinumque et auguriorum et ominum fides, si reperiri usquam posset, affectata

v2.p.268
varietate quaerebatur.

Haecque dum more pacis[*](more pacis (after procedunt) obelized by Clark, defended by Fletcher (cf. xxiii. 5, 3; Tac., Hist. iv. 15 and iv. 28) with comma after procedunt; transposui c.c.) ita procedunt, multorum curiosior Iulianus, novam[*](novam, added by V2.) consilii viam ingressus est, venas fatidicas Castalii recludere cogitans fontis, quem obstruxisse Caesar dicitur Hadrianus mole saxorum ingenti, veritus ne (ut ipse praecinentibus aquis capessendam rem publicam comperit), etiam alii similia docerentur: deumque adfatus[*](deumque adfatus, Momm., who indicated a lac.; adfatus, V; ac statim G; ad fastus, Pet.) circumhumata corpora statuit exinde transferri, eo ritu quo Athenienses insulam purgaverant Delon.

Eodem tempore diem[*](diem, Kiessling; die, V.) undecimum kalendarum Novembrium amplissimum Daphnaei Apollinis fanum, quod Epiphanes Antiochus rex ille condidit iracundus et saevus, et simulacrum in eo Olympiaci Iovis imitamentum, eiusque[*](imitamentum, eiusque, Damsté; imitamenti Phidiaci eiusque, Momm.; semitamenti, V.) aequiperans magnitudinem,

v2.p.270
subita vi flammarum exustum est.

Quo tam atroci casu repente consumpto, ad id usque imperatorem ira provexit, ut quaestiones agitari iuberet, solito acriores, et maiorem ecclesiam Antiochiae claudi. Suspicabatur enim id Christianos egisse, invidia, quod idem templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio.

Ferebatur autem licet rumore levissimo, hac ex causa conflagrasse delubrum,[*](delubrum, Bent.; delublum, V (corr. by contemporary hand).) quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus ferre,[*](ferre, Clark, c.c.; afferre, BG; efferre, V.) ante pedes statuit simulacri sublimes,[*](sublime, Corn.; sublimis, Pet.;) accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa, cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare, volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignisque aridis nutrimentis, omne quicquid contingi potuit (licet erecta[*](erecta, Her. (from erecti before omne, V).) discretum celsitudine) concremarunt.

Eo anno sidere etiam tum instante brumali, aquarum incessit inopia metuenda, ut et rivi cassescerent[*](cassescerent, Haupt; iri vicasse soerent, V.) quidam, et fontes antehac aquarum copiosis pulsibus abundantes, sed in integrum postea restituti sunt.

Et quartum nonas[*](quarto nonas Decembres, G; quarto (lac. of 5 or 6 letters) Decembrium, A; quartum Decembres, V.) Decembres, vergente in vesperam die, reliqua Nicomedia collapsa est terrae motu, itidemque Nicaeae portio non mediocris.