Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Mandabat tamen egressis, ut tamquam hoste protinus occursuro, tutius graderentur, stationesque nocturnas agerent et vigilias, ne improviso hostium[*](hostium, E3, Eyssen.; suorum, Bent.; subsidentium hostium, cf. xxiv. 4, 29; xxvi. 6, 10, Novák; suo (lac. 14 letters) minuaderentur, V; manuum insidiatricum, Brakman.) invaderentur excursu.

Quibus ita (ut videbatur) apte dispositis, more quo tractus perruperat saepe barbaricos, contextis successibus fidens, ire pergebat.

Cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis,[*](escensis, V, Bent., Eyssen.; ascensis, AG.) quos opportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens, quod toleranter et fortiter, nullius cibi indigens mundioris, sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad

v2.p.130
convivium parari deberet, panem responderat solum: sperare enim aiebat, prope rivum se cenaturum.

Fama vero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggerat[*](mire exaggerat, Val.; misere exaggerat, E2AG; misere exigerat, V.) fidem, per Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine regum et gentium numeroso exercitu, et successibus tumidum variis, adventare.

Quo rumore perculsus, praefectus praetorio Taurus, ut hostem vitans externum, mature discessit, vectusque mutatione celeri publici cursus,[*](publici cursus, transposui, c.c., cf. xx. 8, 22.) transitis Alpibus Iuliis, eodem ictu Florentium itidem praefectum secum abduxit.

Levibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus comes, qui per illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem, agensque apud Sirmium milites congregans, quos ex stationibus propinquis[*](propinquis, Bent.; ex (lac. 14 letters) propriis, V.) acciri celeritatis ratio permittebat, venture cogitabat.

Sed ille ut fax vel incensus malleolus, volucriter ad destinata festinans, cum venisset Bononeam, a Sirmio miliario nono disparatam et decimo, senescente luna ideoque obscurante noctis maximam partem, e navi exsiluit improvisus, statimque Dagalaifum misit cum expeditis ad Lucillianum vocandum, trahendumque si resistere niteretur.[*](resistere niteretur, Clark, c.c.; reniteretur, V.)

Qui tum etiam quiescens, cum strepitu excitatus turbulento vidisset ignotorum hominum se circulo circumsaeptum, concepto negotio, et imperatorii nominis metu praestrictus, praeceptis

v2.p.132
paruit invitissimus, secutusque alienum arbitrium, magister equitum paulo ante superbus et ferox, iumentoque impositus repentino,[*](impositus, repentino, Bent.) principi ut captivus offertur ignobilis, oppressam terrore vix colligens mentem.

Verum cum primitus visus, adorandae purpurae datam sibi copiam advertisset, recreatus tandem suique securus, Incaute inquit imperator et temere cum paucis alienis partibus te commisisti. Cui amarum Iulianus subridens, Haec verba prudentia serva inquit Constantio. Maiestatis enim insigne non ut consiliario tibi, sed ut desinas pavere porrexi.

Nihil deinde amoto Lucilliano, differendum nec agendum segnius[*](segnius ratus, Novák; segne ratus, BG; segem catus, V.) ratus, ut erat in rebus trepidis audax et confidentior, civitatem (ut praesumebat) dediticiam petens, citis passibus incedebat, eumque suburbanis propinquantem amplis nimiumque protentis, militaris et omnis generis turba, cum lumine multo et floribus, votisque[*](votisque, G; portisque, EB; portisque changed from uortisque, V.) faustis, Augustum appellans et dominum, duxit in regiam.

Ubi eventu laetus et omine, firmata spe venturorum,

v2.p.134
quod ad exemplum urbium matris populosae et celebris, per alias quoque civitates ut sidus salutare susciperetur, edito postridie curuli certamine, cum gaudio plebis, ubi lux excanduit tertia, morarum impatiens, percursis aggeribus publicis, Succos nemine auso resistere, praesidiis occupavit, eisdemque tuendis Nevittam praefecit ut fidum. Cuius loci situm excessu brevi[*](excessu brevi, Her.; exnunc conueniet et ostendi, V.) conveniet ostendi.

Consertae celsorum montium summitates Haemi et Rhodopae, quorum alter ab ipsis Histri marginibus, alter ab Axii fluminis citeriore parte consurgit, in angustias tumulosis collibus desinentes, Illyrios[*](Illyrios, Val.; per Illyrios, WAG; partes Illyrici, suggested by Clark; desinenter per Illyrio, V.) interscindunt et Thracas, vicinae mediterraneis Dacis et Serdicae, inde Thracias despectantes et Philippopolim, civitates amplas et nobiles, et tamquam natura in dicionem Romanam redigendas nationes circumsitas praenoscente, ita figuratae consuite, inter artos colles quondam hiantes obscurius, ad magnitudinem splendoremque postea rebus elatis, patefactae sunt et carpentis, aditibusque aliquotiens clausis, magnorum ducum populorumque reppulere conatus.

Et pars, quae Illyricum spectat, mollius edita, velut incauta, subinde superatur. Latus

v2.p.136
vero e[*](e, added in BG; V omits.) regione oppositum Thraciis, prona humilitate deruptum, hincque et inde fragosis tramitibus impeditum difficile scanditur, etiam nullo vetante. Sub hac altitudine aggerum, utrubique spatiosa camporum planities iacet, superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut nullis habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem.

His ut in re tali tamque urgenti compositis, magistro equitum illic relicto, imperator revertitur Naessum (copiosum oppidum), de quo impraepedite[*](de quo imprae. pedite, Novák; impraepedite, Val.; inde praepedite, V.) cuncta disponeret, suis utilitatibus profutura.

Ubi Victorem apud Sirmium visum, scriptorem historicum, exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit, et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.

Iamque altius semet[*](semet extollens, Novák; altius est et tollens, V; se extollens, NG.) extollens, et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum. Quae cum Tertullo administrante adhuc praefecturam, recitarentur in curia, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia, benignitas grata. Exclamatum est enim in unum,

v2.p.138
cunctorum sententia congruente, auctori tuo reverentiam rogamus.

et memoriam Constantini, ut novatoris turbatorisque priscarum legum et moris antiquitus recepti, vexavit, eum aperte incusans, quod barbaros omnium primus ad usque fasces auxerat et trabeas consulares, insulse nimirum et leviter, qui cum vitare deberet id quod infestius obiurgavit, brevi postea Mamertino in consulatu iunxit Nevittam, nec splendore nec usu nec gloria horum similem, quibus magistratum amplissimum detulerat Constantinus: contra inconsummatum et subagrestem et (quod minus erat ferendum) celsa in potestate crudelem.

Haec et talia cogitanti, sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam immania, impeditura cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque antequam hebetasset. Quae breviter exponentur.

Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas invenerat apud Sirmium, ut

v2.p.140
suspectae adhuc fidei, per speciem necessitatum urgentium misit in Gallias. Quae pigrius motae, spatiaque itinerum longa, et Germanos hostes truces et assiduos formidantes, novare quaedam moliebantur, auctore et incitatore Nigrino, equitum turmae tribuno, in Mesopotamia genito: reque digesta per secreta colloquia, et alto roborata silentio, cum Aquileiam pervenissent, uberem[*](uberem, Gardt.; urbem, EBG; uberi (urbem, V2), V.) situ et opibus, murisque circumdatam validis, eam hostiliter repente clausere, iuvante indigena plebe tumultum horrore,[*](plebem (plebe, EBG) tumultum horrare (horrore, V2), V; tumultus horrorem, G; tumultus initium, Val.) cui Constanti nomen erat tum etiam iunctum.[*](iunctum, Pighius; sanctum, Momm.; amicum, G; initium, V.)

Et obseratis aditibus, turribusque armatis ac propugnaculis, futurae concertationi praeparabant utilia, interim soluti et liberi, hocque facinore ita audaci, ad favendum Constanti partibus ut superstitis Italicos incolas excitabant.