Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Dum haec ita aguntur, propinquante iam vere, nuntio percitus inopino, ad tristitiam versus est et maerorem. Didicit enim Alamannos a pago Vadomarii exorsos, unde nihil post ictum foedus sperabatur incommodum, vastare confinis Raetiis tractus, nihilque sinere intemptatum, manus praedatorias fusius discurrentes.

Quod ne dissimulatum redivivas bellorum materias excitaret, Libinonem quendam comitem cum Celtis et Petulantibus misit, hiemantibus secum, negotium (ut poscebat ratio) correcturum.

Qui cum mature prope oppidum Sanctionem[*](Sanctionem, V; Sanetionem, Her.) venisset, longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes, sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero

v2.p.102
impares, cupidine tamen pugnandi vehementius irritatos, aggreditur inconsulte Germanos, interque dimicandi exordia, ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia, Romanisque ad ducis vindictam accensis, certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole, disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.

Cum hoc Vadomario et Gundomado eius fratre itidem rege, Constantius (ut iam relatum est) firmaverat pacem. Post quae mortuo Gundomado, hunc sibi fore existimans fidum, secretorumque taciturnum exsecutorem et[*](et added by Val.; V omits.) efficacem mandabat, si famae solius admittenda est fides, scribebatque, ut tamquam rupto concordiae pacto, subinde collimitia sibi vicina vexaret, quo Iulianus id metuens nusquam a tutela discederet Galliarum.

Quibus (si[*](si, C. F. W. M., Novák, Momm.; ut, EAG; et, V.) dignum est credere) obtemperans Vadomarius haec et similia perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit. Sed re ipsa convictus abstinuit. Capto enim a stationariis militibus notario, quem miserat ad Constantium, scrutatoque siquid portaret, epistula eius reperta est, in qua praeter alia multa, id

v2.p.104
quoque scripserat: Caesar tuus disciplinam non habet. Iulianum autem assidue per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.

Haec ut erant periculosa et dubia, Iulianus in exitiale malum eruptura considerans, in unum omni cogitatione intenta, eum vi incautum rapere festinabat, ut securitatem suam provinciarumque locaret in tuto, et iniit consilium tale.

Philagrium notarium, Orientis postea comitem, ad eas miserat partes, cuius prudentiae fidebat, olim sibi compertae, eique inter multa, quae pro captu instantium rerum erat acturus, signatam quoque chartulam tradidit, mandavitque, ne aperiret vel recitaret nisi Vadomario viso cis Rhenum.

Perrexit Philagrius ut praeceptum est, eoque praesente et negotiis adstricto diversis, transgressus Vadomarius flumen, ut nihil in profunda metuens pace nihilque secus gestorum simulans scire, viso praeposito militum ibi degentium, pauca locutus ex more, ultro semet, ut suspicionis nihil relinqueret abiturus, ad convivium eius venire promisit, ad quod erat etiam

v2.p.106
Philagrius invitatus.

Qui statim ingressus, rege conspecto imperatoris recordatus est verba, causatusque rem seriam et urgentem, ad diversorium rediit, scriptisque lectis, doctus quid agi conveniet,[*](conveniet, V, Pet.; conveniret, EBG.) confestim reversus discubuit inter ceteros.

Finitisque epulis Vadomarium fortiter apprehensum, rectori militum arte custodiendum apud signa commisit, textu lecto iussorum, comitibus eius ad sua redire compulsis, super quibus nihil fuerat imperatum.

Exhibitus tamen idem rex ad principis castra, iamque spe veniae omni praeclusa, cum interceptum notarium et quae scripserat ad Constantium, comperisset iam publicata, ne convicio quidem tenus compellatus, missus est ad Hispanias. Id enim studio curabatur ingenti, ne Iuliano discedente a Galliis, immanissimus homo provinciarum statum aegre compositum, licentius conturbaret.

Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus ad longinqua formidabat nihil remittentibus curis, barbaros adoriri disposuit, quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis.

Et ne rumor adventus sui eos ad remotiora traduceret, superato

v2.p.108
Rheno noctis alto silentio, cum auxiliorum expeditissimis globis, nihil metuentes huius modi circumvenit, excitatosque hostilium fragore armorum, dum gladios circumspectant et tela, celeriter involavit et quosdam occidit, orantes alios praedamque[*](que, added by Lind.; V omits.) offerentes, dediticios cepit, reliquis, qui remansere, pacem precantibus dedit, quietem pollicitis firmam.