Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

In hoc rerum adversarum tumultu, haerens eius fortuna iam et subsistens, adventare casum vitae difficilem, modo non loquentibus signis aperte monstrabat. Namque et nocturnis imaginibus terrebatur, et nondum penitus mersus in somnum, umbram viderat patris obtulisse pulchrum infantem, eumque susceptum et locatum in gremio suo, excussam sibi proiecisse longius sphaeram, quam ipse dextera manu gestabat. Id autem permutationem temporum indicabat, licet interpretantes placentia responderent.

Post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus, secretum videre desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur genius esse quidam, tutelae salutis appositus, eum reliquisse mundo citius digressurum.

Ferunt enim theologi in lucem editis hominibus cunctis, salva firmitate fatali, huius modi quaedam velut actus rectura numina sociari, admodum tamen paucissimis visa, quos multiplices auxere virtutes.

Idque et oracula et auctores docuere praeclari. Inter quos est etiam Menander comicus, apud quem hi senarii duo leguntur:

v2.p.168
  1. ἅπαντι δαίμων ἀνδρὶ συμπαρίσταται
  2. εὐθὺς γενομένῳ, μυσταγωγὸς τοῦ βίου.

Itidem ex[*](itidem ex, G; inde with lac., UB; τοῦ βίου (lac. 4 letters) itide (lac. 14 letters) sempiternis, V.) sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum viris fortibus collocutos, nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse, sed familiaris genios cum eisdem versatos, quorum adminiculis freti praecipuis, Pythagoras enituisse dicitur et Socrates, Numaque Pompilius, et superior Scipio et (ut quidam existimant) Marius et Octavianus, cui Augusti vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus, et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur (quoad licitum est) docentique maiora, si senserint puras et a colluvione peccandi, immaculata corporis discretas.

Ingressus itaque Antiochiam festinando Constantius, ad motum certaminum civilium (ut solebat),

v2.p.170
avide surrecturus, paratis omnibus exire properabat immodice, renitentibus plurimis murmure tenus. Nec enim dissuadere palam audebat quisquam vel vetare.

Autumno iam senescente profectus, cum ad suburbanum venisset, disiunctum exinde tertio lapide, Hippocephalum nomine, lucente iam die, cadaver hominis interfecti, dextra iacens capite avulso conspexit, contra occiduum latus extensum: territusque omine, finem parantibus fatis, destinatius ipse tendebat, venitque Tarsum, ubi leviore febri contactus, ratusque itinerario motu imminutae valetudinis excuti posse discrimen, petit per vias difficiles Mobsucrenas, Ciliciae ultimam pergentibus stationem, sub Tauri montis radicibus positam, egredique secuto die conatus, illabente morbi gravitate detentus est: paulatimque urente calore nimio venas, ut ne tangi quidem corpus eius posset, in modum foculi fervens, cum usus deficeret medelarum, ultimum spirans, deflebat exitium, mentisque sensu tum etiam integro, successorem suae potestatis statuisse dicitur Iulianum.

Deinde anhelitu iam pulsante letali, conticuit, diuque cum anima colluctatus iam discessura, abiit e vita tertium nonarum Octobrium,[*](Novembrium, Seeck.) imperii tricesimo octavo[*](tricesimo octavo, added by Val.; V omits.)

v2.p.172
vitaeque anno quadragesimo quarto[*](quarto added by Val.; V omits.) et mensibus paucis.

Post quae, supremis cum gemitu conclamatis, excitisque lamentis et luctu, deliberabant locum obtinentes in aula regia primum, quid agerent quidve moliri deberent: paucisque occulte super eligendo imperatore temptatis, incitante (ut ferebatur) Eusebio, quem noxarum conscientia stimulabat, cum novandis rebus imminens obsisteret Iulianus, mittuntur ad eum Theolaifus et Aligildus comites, mortem indicantes propinqui, et oraturi, ut mora omni depulsa, ad obtinendum obtemperare sibi paratum, tenderet Orientem.

Fama tamen rumorque loquebatur incertus, Constantium voluntatem ordinasse postremam, in qua Iulianum (ut praediximus) scripsit heredem, et his quos diligebat, fidei commissa detulit et legata.

Uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita postuma eiusque nomine appellata, cum adolevisset, matrimonii iure copulata est Gratiano.

Bonorum igitur vitiorumque eius differentia vere servata, praecipua prima conveniet expediri.

v2.p.174
Imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique custodiens, popularitatem elato animo contemnebat et magno, erga tribuendas celsiores dignitates impendio parcus, nihil circa administrationum augmenta praeter pauca novari perpessus, numquam erigens cornua militarium.

Nec sub eo dux quisquam cum clarissimatu provectus est. Erant enim (ut nos quoque meminimus), perfectissimi: nec occurrebat magistro equitum provinciae rector nec contingi ab eo civile negotium permittebat. Sed cunctae castrenses et ordinariae potestates, ut honorum omnium apicem, priscae reverentiae more, praefectos semper suspexere praetorio.

In conservando milite nimium cautus, examinator meritorum non numquam subscruposus,[*](subscruposus, Loiselle from cod. Valent.; suscruposus, V (su- added by V2).) palatinas dignitates velut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo celsum aliquid acturus, in regia repentinus adhibitus est vel incognitus, sed qui post decennium officiorum magisterium vel largitiones vel simile quicquam esset recturus, apertissime noscebatur. Valdeque raro contigerat, ut militarium aliquis ad civilia regenda transiret, contraque non nisi pulvere bellico indurati,

v2.p.176
praeficiebantur armatis.

Doctrinarum diligens affectator, sed cum a rhetorice per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum transgressus, nihil operae pretium fecit.

In vita parca et sobria, edendi potandique moderatione, valetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos non[*](non, added by V2.) procul a vitae periculis: id enim evenire corporibus a lascivia dimotis et luxu, diuturna experimenta et professiones[*](professiones, Bent.; probationes, W2BG; propassiones, V.) medendi monstrarunt.