Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi, quorum clara fide compertum est, Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri praetergressum, claustra interim occupasse Succorum, accita undique praestolantem auxilia, ut multitudine stipatus armorum pervaderet Thracias.

Quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod semper superaverit motus; re tamen magnam ei difficultatem ad capessendum consilium afferente, id elegit potissimum, ut vehiculis publicis impositum paulatim praemitteret

v2.p.160
militem, imminentis[*](imminentis, Bent.; inminenti, V.) casus atrocitati velocius occursurum.

Omniumque consensu hac probata[*](hac probata, Her.; approbata, EBG; ac probata, V.) sententia, pergebant (ut praeceptum est), expediti. Eique haec disponenti, luce postera nuntiatur, regem cum omni manu quam duxerat, ad propria revertisse, auspiciis dirimentibus, lenitoque metu, revocatis omnibus praeter eos quos consuetudo praesidio Mesopotamiae destinarat, confestim reversus est Nicopolim urbem.[*](Nicopolim, B, Pighius (adding confestim and urbem); Hierapolim, G; est (lac. 8 letters) capolim (lac. 4 letters), V.)

Summa itaque coeptorum quorsum evaderet ambigens, cum in unum exercitus convenisset, omnes centurias et manipulos et cohortes in contionem vocavit, concinentibus tubis, oppletoque multitudinis campo, ut eam ad firmanda promptius adigeret imperanda, tribunali celso insistens,[*](insistens, Bent.; sistens, V.) stipatusque[*](stipatusque, Bent. Novák, Momm.; stipatoque, V.) solito densius, haec prosecutus est, ad serenitatis speciem et fiduciae vultu formato:

Sollicitus semper nequid re levi vel verbo committam, inculpatae parum congruens honestati, utque cautus navigandi magister, clavos pro fluctuum motibus erigens vel inclinans, compellor nunc apud vos, amantissimi viri, confiteri meos errores, quin potius (si dici liceat verum) humanitatem, quam credidi negotiis communibus profuturam. Proinde ut sciri facilius possit, quae sit huius concilii convocandi materia, accipite quaeso aequis auribus et secundis.

v2.p.162