Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum, curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. Formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino assultu, obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies.

Itidemque opes Orientis magnopere verebatur audiens dispersum per Thracias militem,

v2.p.154
contra vim subitam cito coactum, adventare Succorum confinia, comite Martiano ducente. Sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli, ipse quoque agitans efficaciter,[*](agitans efficaciter, Bent.; agitans, e. others.) Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori.

Nec privatorum utilitates in tempore ita flagranti[*](ita flagranti, Her.; afflagranti, BG; aflagranti, V.) despiciens, litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior, iniuste plures muneribus publicis annectebat.

Ibi Symmachum repertum et Maximum, senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad Constantium missos, exinde reversos honorifice vidit, et potiore posthabito, in locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae, ad Rufini Vulcatii gratiam, cuius sororis eum filium norat. Hoc administrante alimentaria res abundavit et querellae plebis excitari crebro solitae cessaverunt.

ut et[*](ut et, Clark; ut, bG; et, V.) securitatem trepidis rebus afferret, et obedientium nutriret fiduciam, Mamertinum promotum[*](Mamertinum promotum, Her.; M., NG; M. pro meritis, E; Mamertinum promer tinum, V.) praefectum praetorio per Illyricum designavit consulem et Nevittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem, immoderate notaverat Constantinum.

v2.p.156

His ac talibus eo[*](eo, Pet.; et, V.) inter spem metumque nova negotia commovente, Constantius apud Edessam exploratorum relationibus variis anxius, in rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter, ne mox partes petiturus arctoas, improtectum Mesopotamiae relinqueret latus.

Verum consiliorum ambiguum retinebant multiplices morae, tardante trans Tigridem rege, dum moveri permitterent sacra. Nam si permeate flumine nullum qui resisteret invenisset, absque difficultate penetrarat Euphratem; alioqui ad civilia bella custodiens militem, timebat eum periculis obiectare circummuranis, firmitatem moenium munimenti, defensorumque alacritatem expertus.

Ne quiesceret tamen, neve condemnaretur[*](condemnaretur, Lind.; con. temneretur, HBG; contemptaretur, V, contempnaretur, V2.) inertiae, Arbitionem et Agilonem, equestris pedestrisque[*](pedestris, added by Val. before equestris; after eq., Momm., Clark.) militiae magistros, cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia, sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus.

v2.p.158
Addebatque monendo saepius et scribendo, ut si transire coepisset hostilis, referrent citius pedem.

Dumque collimitia iussa custodiunt duces, et occulta fallacissimae gentis observantur, agens ipse cum parte validiori exercitus, curabat urgentia (velut pugnaturus) oppidaque tuebatur excursu. Speculatores vero et transfugae subinde venientes, repugnantia prodebant, ideo futurorum incerti, quod apud Persas nemo consiliorum est conscius, praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos Silentii quoque colitur numen.

Accersebatur autem a memoratis ducibus imperator assidue, orantibus ferri sibi suppetias. Testabantur enim se non nisi coactis in unum viribus cunctis, posse impetum regis ardentissimi sustinere.

Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi, quorum clara fide compertum est, Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri praetergressum, claustra interim occupasse Succorum, accita undique praestolantem auxilia, ut multitudine stipatus armorum pervaderet Thracias.

Quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod semper superaverit motus; re tamen magnam ei difficultatem ad capessendum consilium afferente, id elegit potissimum, ut vehiculis publicis impositum paulatim praemitteret

v2.p.160
militem, imminentis[*](imminentis, Bent.; inminenti, V.) casus atrocitati velocius occursurum.

Omniumque consensu hac probata[*](hac probata, Her.; approbata, EBG; ac probata, V.) sententia, pergebant (ut praeceptum est), expediti. Eique haec disponenti, luce postera nuntiatur, regem cum omni manu quam duxerat, ad propria revertisse, auspiciis dirimentibus, lenitoque metu, revocatis omnibus praeter eos quos consuetudo praesidio Mesopotamiae destinarat, confestim reversus est Nicopolim urbem.[*](Nicopolim, B, Pighius (adding confestim and urbem); Hierapolim, G; est (lac. 8 letters) capolim (lac. 4 letters), V.)

Summa itaque coeptorum quorsum evaderet ambigens, cum in unum exercitus convenisset, omnes centurias et manipulos et cohortes in contionem vocavit, concinentibus tubis, oppletoque multitudinis campo, ut eam ad firmanda promptius adigeret imperanda, tribunali celso insistens,[*](insistens, Bent.; sistens, V.) stipatusque[*](stipatusque, Bent. Novák, Momm.; stipatoque, V.) solito densius, haec prosecutus est, ad serenitatis speciem et fiduciae vultu formato:

Sollicitus semper nequid re levi vel verbo committam, inculpatae parum congruens honestati, utque cautus navigandi magister, clavos pro fluctuum motibus erigens vel inclinans, compellor nunc apud vos, amantissimi viri, confiteri meos errores, quin potius (si dici liceat verum) humanitatem, quam credidi negotiis communibus profuturam. Proinde ut sciri facilius possit, quae sit huius concilii convocandi materia, accipite quaeso aequis auribus et secundis.

v2.p.162

Gallum patruelem meum tempore quo confundendis rebus pertinaciter Magnentius inhaerebat, quem obruere vestrae virtutes, potestate Caesaris sublimatum, ad Orientis praesidium misi. Qui cum a iustitia per multa visu relatuque nefaria defecisset, arbitrio punitus est legum.

Atque utinam hoc contenta fuisset[*](fuisset, Eyssen.; extitisset, EW2A; contemptatisset, V; contempta extitisset, V3.) Invidia, turbarum acerrima concitatrix, ut angat[*](ut angat, Pet.; et angebat, V) nos una sed secura doloris praeteriti recordatio. At nunc aliud accidit, ausim dicere praeteritis maestius, quod per fortitudinem vobis ingenitam, adiumenta caelestia coercebunt.

Iulianus, quem dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis praefecimus Galliis, levium confidentia proeliorum, quae cum Germanis gessit semermibus, ut vecors elatus, adscitis in societatem superbam auxiliaribus paucis, feritate speque postrema, ad perniciosam audaciam promptis, in noxam publicam conspiravit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam favillas reflaturam vindicaturamque, deinde[*](reflaturam deinde, Nová k; tamquam favillas flaturam fracturamque deo iubente, et, Pighius; favillas se facturamque dei inde, V.) ut sceleste factorum[*](factorum, Bent., Eyssen.; laetorum, VG.) ultricem, et ipse expertus, et docente antiquitate facile credo.

Quid igitur superest, nisi ut turbinibus excitis occurramus, subcrescentis rabiem belli, antequam pubescat validius, celeritatis remediis oppressuri?

v2.p.164
Nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse vertendum, qui non lacessiti, sed aucti beneficiis pluribus, ad insontium pericula surrexerunt.

Ut enim mea mens augurat[*](inaugurat, Eyssen.; iam augurat, Günther, Pet.; mensam auguratio stitia que (quae, V2), V.) Iustitiaque rectis consiliis adfutura promittit, spondeo quod, si ventum fuerit comminus, ita pavore torpescent, ut nec oculorum vestrorum vibratae lucis ardorem, nec barritus sonum perferant primum.