Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Paucis denique post diebus, exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante, praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor, exustus est vivus. Romulus vero post eum et Sabostius[*](Perhaps Sallustius, Clark.) curiales, convicti, sine respectu periculi studia sevisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. Residui omnes abierunt[*](residuo omnes abierunt, G; resdu (lac. 12 letters) nes alterunt, V.) innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non voluntas. Id enim aequitate pensata, statuerat placabilis imperator et clemens.

Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum, curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. Formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino assultu, obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies.

Itidemque opes Orientis magnopere verebatur audiens dispersum per Thracias militem,

v2.p.154
contra vim subitam cito coactum, adventare Succorum confinia, comite Martiano ducente. Sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli, ipse quoque agitans efficaciter,[*](agitans efficaciter, Bent.; agitans, e. others.) Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori.

Nec privatorum utilitates in tempore ita flagranti[*](ita flagranti, Her.; afflagranti, BG; aflagranti, V.) despiciens, litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior, iniuste plures muneribus publicis annectebat.

Ibi Symmachum repertum et Maximum, senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad Constantium missos, exinde reversos honorifice vidit, et potiore posthabito, in locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae, ad Rufini Vulcatii gratiam, cuius sororis eum filium norat. Hoc administrante alimentaria res abundavit et querellae plebis excitari crebro solitae cessaverunt.

ut et[*](ut et, Clark; ut, bG; et, V.) securitatem trepidis rebus afferret, et obedientium nutriret fiduciam, Mamertinum promotum[*](Mamertinum promotum, Her.; M., NG; M. pro meritis, E; Mamertinum promer tinum, V.) praefectum praetorio per Illyricum designavit consulem et Nevittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem, immoderate notaverat Constantinum.

v2.p.156

His ac talibus eo[*](eo, Pet.; et, V.) inter spem metumque nova negotia commovente, Constantius apud Edessam exploratorum relationibus variis anxius, in rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter, ne mox partes petiturus arctoas, improtectum Mesopotamiae relinqueret latus.