Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His ut in re tali tamque urgenti compositis, magistro equitum illic relicto, imperator revertitur Naessum (copiosum oppidum), de quo impraepedite[*](de quo imprae. pedite, Novák; impraepedite, Val.; inde praepedite, V.) cuncta disponeret, suis utilitatibus profutura.

Ubi Victorem apud Sirmium visum, scriptorem historicum, exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit, et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.

Iamque altius semet[*](semet extollens, Novák; altius est et tollens, V; se extollens, NG.) extollens, et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum. Quae cum Tertullo administrante adhuc praefecturam, recitarentur in curia, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia, benignitas grata. Exclamatum est enim in unum,

v2.p.138
cunctorum sententia congruente, auctori tuo reverentiam rogamus.

et memoriam Constantini, ut novatoris turbatorisque priscarum legum et moris antiquitus recepti, vexavit, eum aperte incusans, quod barbaros omnium primus ad usque fasces auxerat et trabeas consulares, insulse nimirum et leviter, qui cum vitare deberet id quod infestius obiurgavit, brevi postea Mamertino in consulatu iunxit Nevittam, nec splendore nec usu nec gloria horum similem, quibus magistratum amplissimum detulerat Constantinus: contra inconsummatum et subagrestem et (quod minus erat ferendum) celsa in potestate crudelem.

Haec et talia cogitanti, sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam immania, impeditura cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque antequam hebetasset. Quae breviter exponentur.

Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas invenerat apud Sirmium, ut

v2.p.140
suspectae adhuc fidei, per speciem necessitatum urgentium misit in Gallias. Quae pigrius motae, spatiaque itinerum longa, et Germanos hostes truces et assiduos formidantes, novare quaedam moliebantur, auctore et incitatore Nigrino, equitum turmae tribuno, in Mesopotamia genito: reque digesta per secreta colloquia, et alto roborata silentio, cum Aquileiam pervenissent, uberem[*](uberem, Gardt.; urbem, EBG; uberi (urbem, V2), V.) situ et opibus, murisque circumdatam validis, eam hostiliter repente clausere, iuvante indigena plebe tumultum horrore,[*](plebem (plebe, EBG) tumultum horrare (horrore, V2), V; tumultus horrorem, G; tumultus initium, Val.) cui Constanti nomen erat tum etiam iunctum.[*](iunctum, Pighius; sanctum, Momm.; amicum, G; initium, V.)

Et obseratis aditibus, turribusque armatis ac propugnaculis, futurae concertationi praeparabant utilia, interim soluti et liberi, hocque facinore ita audaci, ad favendum Constanti partibus ut superstitis Italicos incolas excitabant.

Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum, nihil a tergo timens adversum, legensque et audiens hanc civitatem circumsessam quidem aliquotiens, numquam tamen excisam aut deditam,

v2.p.142
impensiore studio sibi sociare vel fraude, vel diversis adulationum generibus, antequam maius oriretur aliquid, properabat.

Ideoque Iovinum magistrum equitum venientem per Alpes, Noricosque ingressum, ad id quod exarserat, quoquo modo corrigendum, redire citius imperavit. Et nequid deesset, milites omnes, qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit per idem oppidum transeuntes, pro viribus laturos auxilium.

Hisque dispositis, ipse haut diu postea cognita morte Constanti, discursis Thraciis Constantinopolim introiit: ac saepe doctus lentius[*](lentius, Val.; centius, V.) fore id obsidium quam verendum, Immone cum comitibus aliis ad hoc destinato, ire monuit[*](ire monuit, Her.; removit, NBG; remonuit, V.) exinde Iovinum, alia quae potiores flagitabant necessitates, acturum.

Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis ducum, conveniens visum est ad deditionem allicere defensores, minacium blandorumque varietate sermonum: et multis ultro citroque dictitatis, in immensum obstinatione gliscente, ex colloquio re infecta disceditur.

Et quia nihil praeter pugnam exspectabatur,[*](expectabatur (ex from sugenteex, V, see note 4; am del. as dittography, i explained as belonging to quia), Her.; iam spectabantur, V.) curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente,[*](sugenteex, V (ex del. and r added by V2).) concrepante sonitu bucinarum,[*](bucinarum, Ihm in T.L.L.; bucinorum, V.) partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam

v2.p.144
consultius, elatis clamoribus ferebantur.

Pluteos igitur prae se ferentes[*](prae se ferentes, Novák; praeferentes, G; ē (= est) seferentes, V.) oppugnatores, cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, aptas[*](aptas, Clark; natas, V.) plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum collisi, pars confixi stridentibus iaculis, retroque gradientes, averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos.

Hoc primo congressu erecti in audaciam clausi, assumpta fiducia meliorum, parvi ducebant restantia, mentibusque fundatis et compositis per opportuna tormentis, indefesso labore, vigilias et cetera subsidia securitatis implebant.

Contra munitores licet pavore discriminum anxii, pudore tamen ne secordes viderentur et segnes, ubi parum vis procedebat, Marte aperto temptata, ad instrumenta obsidionalium artium transtulerunt.[*](se transtulerunt, Bent.; operam transtulerunt, Novák; transtulerunt, V (def. Heilmann, Damsté); no lac. in V; so also Damsté.) Et quia nec arietibus admovendis, nec ad intemptandas machinas vel ut possint forari cuniculi, inveniebatur locus[*](locus, after habilis, ed. Bipont., Eyssen., Gardt.; before usquam, Clark.) usquam habilis, disparatione brevi civitatem [*](Natesione, Her.; tesi oni, V.) amni praeterlabente, commentum excogitatum est cum veteribus admirandum.

Constructas veloci studio ligneas turres, propugnaculis hostium celsiores, imposuere

v2.p.146
trigeminis navibus, valide[*](valide, Bent.; valde, EBG; valda, V.) sibi conexis, quibus insistentes armati, uno parique ardore dispellere, collatis ex propinquo viribus, nitebantur: subterque expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis ponticulis, quos ante compaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante, aedificii parte convulsa, aditus in penetralia oppidi reserarent.[*](penetralia reserarent, iterum, G; oppidi, addidi; penetrali (lac. 12 letters) serarent (lac. 3 letters) iterum, V.)