Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Extis itidem pecudum attenti fatidicis, in species converti assuetis[*](adsuetis, Clark; suetis, AG, Heilmann; sueti, V.) innumeras, accidentia sciunt. Cuius disciplinae Tages nomine quidam monstrator est, ut fabulantur, in Etruriae partibus emersisse subito visus e terra.

Aperiunt quoque ventura, cum aestuant hominum corda, sed locuntur divina. Sol enim (ut aiunt physici) mens mundi nostras mentes ex sese velut scintillas diffunditans cum eas incenderit vehementius, futuri conscias reddit. Unde Sibyllae crebro se dicunt ardere, torrente vi magna flammarum. Multa significant super his crepitus vocum, et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura, et fulmina itidemque siderum sulci.

v2.p.96

Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur[*](fallerentur interdum: quae, Bent., Madvig; fallerentur interdumque, BG; fallerentur. interdumque, V.) interdum. Quae[*](fallerentur interdum: quae, Bent., Madvig; fallerentur interdumque, BG; fallerentur. interdumque, V.) (ut Aristoteles affirmat) tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis, ocularis pupula[*](pupula, Her.; pupilla, W2BG; popiala, V.) neutrubi inclinata, rectissime cernit.

Et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec imperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello, vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus: sed[*](set, Clark; at A; et, V.) non ideo nec grammatica nec musica nec medicina subsistit.

Unde praeclare hoc quoque (ut alia) Tullius: Signa ostenduntur ait a dis rerum futurarum. In his siqui erraverit, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit. Ne igitur extra calcem (quod dicitur) sermo decurrens, lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta revertamur.