Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quae necesse sit fieri in compendium redigam breue. Equos praebebo currules Hispanos, et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis, qui ad nostra

v2.p.58
desciscunt. Et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo,[*](animo, added by G; V omits; non modo gratum verum cupidum (om. animo) sugg. by Pighius.) verum cupido quoque facturum.

Praefectos praetorio, aequitate et meritis notos, tua nobis dabit dementia, residuos iudices, militiaeque moderatores, promovendos arbitrio meo concedi est consentaneum, itidemque stipatores. Stultum est enim cum ante caveri possit ne fiat, eos ad[*](eos ad, NA; ad BG; V omits ad, def. by Pighius.) latus imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et voluntates.