Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ille enim ingenio et usu rerum diuturno firmatus, consiliis validis sufficiebat in cuncta quae conabatur, hic natura simplicior, nominis tamen itidem pervulgati. Et haec quidem haut diu postea contigerunt.

Rex vero licet securitatem praeferens[*]( praeferens, Val., Bentley; referens, V2 (refens, V).) vultu, exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat, reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit, et Singaram, parique modo cum septuaginta

v1.p.520
tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt, hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt ac[*](ac, Kellerbauer; et, EBG; V, see note 2.) diffluunt,[*](diffluunt, C. F. W. Müller; fatiscunctaede fluunt (nc from m, V2), V.) adeo ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris, nec sanie perfusa, madescant, quod vita parcior facit, et ubi nascuntur exustae caloribus terrae.

Dum haec per varies turbines in Orientis extimo festinantur, difficultatem adventantis inopiae frumentorum urbs verebatur aeterna, vique minacissimae plebis, famem ultimum malorum omnium exspectantis, subinde Tertullus vexabatur, ea tempestate praefectus, irrationabiliter plane; nec enim per eum steterat quo minus tempore congruo alimenta navibus veherentur, quas maris casus asperiores solitis ventorumque procellae reflantium, delatas in proximos sinus, introire portum Augusti discriminum magnitudine perterrebant.

Quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus,

v1.p.522
ac plebe iam saeviente immanius, quoniam[*](quoniam, Clark; quam, V.) verebatur impendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo, sed accidentia considerare sueto prudenter, obiecit parvulos filios, et lacrimans

En inquit cives vestri (procul omen dii caelestes avertant!) eadem perlaturi vobiscum, ni fortuna affulserit laetior. Si itaque his abolitis nil triste accidere posse existimatis, praesto in potestate sunt vestra. Qua miseratione vulgus ad clementiam[*](clementiam, EG; dementia, V; clementiora, Her.) suapte natura proclive, lenitum conticuit, aequanimiter venturam operiens sortem.

Moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam, perpetuamque fore spopondit,[*](spopondit, E, Bentley, Haupt; spondit, V.) dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae, frumentis horrea referserunt.

Inter haec ita ambigua, Constantium Sirmi etiam tum hiberna quiete curantem, permovebant nuntii metuendi et graves, indicantes id quod tune magnopere formidabat, Limigantes Sarmatas, quos expulisse paternis avitisque sedibus dominos suos ante monstravimus, paulatim posthabitis locis

v1.p.524
quae eis anno praeterito utiliter sunt destinata, ne (ut sunt versabiles) aliquid molirentur inicum,[*](inicum Haupt; incon, V1; incum, V2.) regiones confines limitibus occupasse, vagarique licentius genuine more (ni pellerentur,) omnia turbaturos.

Quae superbius incitanda prope diem imperator dilato negotio credens, coacta undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum adulto vere ad procinctum egressus est gemina consideratione alacrior, quod expletus praedarum opimitate exercitus, aestate nuper emensa, similium spe fidenter in effectus animabitur prosperos, quodque Anatolio regente tune per Illyricum praefecturam, necessaria cuncta, vel ante tempus coacta, sine ullius dispendiis affluebant.