Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Utque dentatae[*](dentatae, G; tentate, V (tentatae, def. Val.); ut retentatae, Bentley.) in caveis bestiae, taetro paedore acerbius efferatae, evadendi spe repagulis versabilibus illiduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis, nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi, structoresque aggerum confossis[*](confossis, Lind.; confusis, VG.) quibusdam impedire conati, paria pertulerunt.

Inopes nos consilii, et quid opponi deberet saevientibus ambigentes, id potissimum aegre eisdem assentientibus, tandem elegimus, ut quoniam ultra ferri non poterant, paulisper morati, custodias aggredi permitterentur hostiles, quae non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis, pergerent prorsus. Apparebat enim eos (si impetrassent) strages maximas edituros.

Quae dum parantur, per varia certaminum genera defensabantur acriter muri, laboribus et vigiliis, et

v1.p.498
tormentis, ad emittenda undique saxa telaque dispositis. Duo tamen aggeres celsi Persarum peditum manu, e regione et ex pugnaculo[*](e regione et ex pugnaculo, Her.; erecti et expugnatio, V.) civitatis, struebantur[*](struebantur, Clark; struebatur, V.) operibus lentis, contra quos nostrorum quoque impensiore cura moles excitabantur altissimae, fastigio adversae celsitudinis aequatae, propugnatorum vel nimia pondera duraturae.

Inter haec Galli morarum impatientes, securibus gladiisque succincti, patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et inluni,[*](inluni, edd. before Lind.; interlunio, Corn.; interluni, V.) orantes caeleste praesidium, ut propitium adesset et libens. Atque ipsum spiritum reprimentes, cum prope venissent, conferti valido cursu, quibusdam stationariis interfectis, exteriores castrorum vigiles (ut in nullo tali metu) sopitos obtruncant, et[*](obtruncantet, Her.; obstrunccatis, V.2 ) supervenire ipsi regiae (si prosperior iuvisset eventus) occulte meditabantur.

Verum audito licet levi reptantium[*](leui reptantium, Haupt; reue temp dentium, V.) sonitu, gemituque caesorum, discusso somno excitatis multis et ad arma pro se quoque clamitante, steterunt milites vestigiis fixis, progredi ultra non ausi; nec enim cautum deinde videbatur,[*](videbatur, added by Clark.) expergefactis quos petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique frendentium catervae Persarum in proelia venirent accensae.

Contra Galli corporum robore, audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes

v1.p.500
adversos, parte suorum strata vel sagittarum undique volantium crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conversam, et concurrentium hostium agmina advertissent, nullo terga vertente, evadere festinabant, et velut repedantes sub modulis, sensim extra vallum protrusi, cum manipulos confertius invadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore castrensium, discedebant.

Et resultantibus e civitate lituis multis, portae panduntur, recepturae nostros si pervenire illuc usque valuissent, tormentorumque machinae stridebant sine iaculatione ulla telorum, ut stationibus praesidentes, post interemptos socios, quae pone[*](quae, added by Her., Novák.) agerentur ignari, urbis oppositi moenibus nudarent intuta[*](intuta et, added by Novak.) et porta[*](porta, Clark; in aperta, Novák; mizperta, V.) viri fortes susciperentur innoxii.

Hacque arte Galli portam prope confinia lucis introiere minuto, numero quidam perniciose, pars leviter vulnerati, quadringentis ea nocte desideratis, qui non Rhesum nec cubitantes pro muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem armatorum centum milibus circumsaeptum, ni obstitisset violentior casus, in ipsis tentoriis obtruncarant.

Horum campiductoribus,[*](campiductoribus, V; campidoctoribus, Cornelissen (see Val. ad loc.).) ut fortium factorum antesignanis, post civitatis excidium, armatas statuas apud Edessam in regione

v1.p.502
celebri locari iusserat imperator, quae ad praesens servantur intactae.

Retectis sequenti luce funeribus, cum inter caesorum cadavera optimates invenirentur, et satrapae, clamoresque dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur, arbitrantium per stationes muris obiectas irrupisse Romanos indutiisque ob haec tridui datis assensu communi, nos quoque spatium ad respirandum accepimus.

Perculsae deinde novitate rei efferataeque gentes, omissa omni cunctatione, operibus (quoniam vis minime procedebat) decernere iam censebant, et concito extremo belli ardore, omnes oppetere gloriose iam properabant, aut ruina urbis animis litasse caesorum.

Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero, operum variae species cum turribus ferratis admovebantur, quorum in verticibus celsis aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius disiectabant.

Et albescente iam die, ferrea munimenta membrorum caelum omne subtexunt, densetaeque[*](densetaeque, Cornelissen; densataeque, G, Bentley; densetaequeacie, C. F. W. Müller; tensitate quae, V.) acies non inordinatim ut antea, sed tubarum sonitu leni

v1.p.504
ductante, nullis procursantibus incedebant, machinarum operti tegminibus, cratesque vimineas praetendentes.

Cumque propinquantes ad coniectum venere telorum, oppositis scutis, Persae pedites sagittas tormentis excussas e muris aegrius evitantes laxaverant[*](laxaverant, suggested by Claark, c.c.; laxarunt, V.) aciem, nullo paene iaculi genere in vanum cadente; etiam cataphracti hebetati et cedentes animos auxere nostrorum.

Tamen quia hostiles ballistae ferratis impositae turribus, in humiliora ex supernis valentes, ut loco dispari ita eventu dissimili, nostra[*](nostros, Mommsen.) multo cruore foedabant, ingruente iam vespera, cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.

Et tandem multa versantibus nobis, sedit consilium quod tutius celeritas fecit, quattuor eisdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione, caute (quod artis est difficillimae) collocantur, lux nobis advenit maestissima, Persarum manipulos formidatos ostentans, adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore immanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.

Cumque omni ex latere armorum et operum beluarumque molibus urgeremur, per scorpionum ferreas fundas e propugnaculis subinde rotundi

v1.p.506
lapides iacti,[*](iacti Pet.; acti, V.) dissolutis turrium coagmentis, ballistas earumque tortores ita fudere praecipites, ut quidam citra vulnerum noxas, alii[*](aii, V; at, Mommsen; sola, Her.) obtriti magnitudine ponderum interirent, elephantis vi magna propulsis, quos flammis coniectis undique circumnexos, iam corporibus tactis, gradientesque retrosus regere[*](regere, W2, Val.; retinere, NBG; retere, V.) magistri non poterant, postque[*](post quae, Pet.) exustis operibus, nulla quies certaminibus data.

Rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus, novo et nusquam antea cognito more, proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum, multis stipatoribus stratis, abscessit, alternans regibilis acies, et ad extremum diei, nec mortium truci visu[*](uisu, C2 A; viso, BG; visione, Günther, Pet.; visio, V.) nec vulnerum territus, tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.

Verum nocte proelia dirimente, somno per breve otium capto, nitescente iam luce, ad potiunda

v1.p.508
sperata ira et dolore exundans, nec fas ullum prae oculis habiturus, gentes in nos excitabat. Cumque crematis operibus (ut docuimus), pugna per aggeres celsos muris proximos temptaretur, ex aggestis erectis intrinsecus, quantum facere nitique poterant, nostri aequis viribus per ardua resistebant.

Et diu cruentum proelium stetit, nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a studio propugnandi removebatur, eoque producta contentione, cum sors partium eventu regeretur indeclinabili, diu laborata moles illa nostrorum, velut terrae quodam tremore quassata[*](quassata, EW2G; quasina, V.) procubuit, et tamquam itinerario aggere, vel superposito ponte, complanatum spatium, quod inter murum[*](murum, G; muros, Kiessling; murorum, V; murorum ambitum, Her.) congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus transitum, nullis obicibus impeditum, et pars pleraque militum deiectorum oppressa vel debilitata cessavit.[*](cessauit, Clark; cessabat, EBG; cessabit, V.)