Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His temporibus Isauri diu quieti post gesta quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium, paulatim reviviscentes, ut solent verno tempore foveis exsilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis, confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos afflictabant, praetenturas militum (ut montani) fallentes, perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.

Ad quos vi vel ratione sedandos Lauricius, adiecta comitis dignitate, missus est rector, homo civilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo diu provinciam obtinente, nihil accideret, quod animadversione dignum aestimaretur.

v2.p.2

Haec per Illyricum perque Orientem rerum series fuit. Consulatu vero Constantii deciens, terque Iuliani, in Britanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus,[*](excursus, Val.; excursu, V.) rupta quiete condicta, loca limitibus vicina vastarent, et implicaret formido provincias, praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias, Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella.

Ire igitur ad haec ratione vel vi[*](ui, added by Val.; V omits.) componenda,

v2.p.4
Lupicinum placuit, ea tempestate magistrum armorum, bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua,[*](ut cornua, EBG; incongrue, Corn.; cornuae et, V.) et de tragico (quod aiunt) cothurno strepentem, super quo[*](quo, T2A; quod, V.) diu ambigebatur, avarus esset potius an crudelis.

Moto igitur velitari auxilio, Aerulis scilicet et Batavis, numerisque Moesiacorum duobus, adulta hieme dux ante dictus Bononiam venit, quaesitisque navigiis, et omni imposito milite, observato flatu secundo ventorum, ad Rutupias sitas ex adverso defertur, petitque Lundinium, ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio, festinaret ocius ad procinctum.