Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas affingens,[*](adfingens dum, G; adfringen *** dum (from dum dum), V; adfingendo, Cornelissen.) dum in calamitosis stipendiis versaretur.

Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva. Oppidum est Abydum in Thebaidis partis situm extremo.[*](partis situmextreme, Pet.; partis dum extreme, V; parte situm extrema, AG.) Hic Besae dei localiter appellati, oraculum quondam

v1.p.536
futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.

Et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura, supplicationibus expresse conceptis, consulta numinum scitabantur, chartulae sive[*](sive, Clark; seu, EBG; saevi, V.) membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa, interdum remanebant in fano.

Ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui (ut erat angusti pectoris[*](angusti pectoris, G; augusti rectoris, V.) ) obsurdescens in aliis etiam nimium seriis, in hoc titulo ima (quod aiunt) auricula mollior, et suspicax et minutus, acri felle concaluit; statimque ad Orientem ocius ire monuit Paulum, potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari, ad arbitrium suum audiri efficeret causas.

Datumque est negotium Modesto .(etiam tum per Orientem comiti) apto ad haec et similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio, ut lenioris ingenii, spernebatur.

Perrexit (ut praeceptum est) Paulus funesti furoris et anhelitus plenus, dataque calumniae indulgentia plurimis,[*](plurimis, Clark with V, corr. l from r; plurimi, E2BG.) ducebantur ab orbe prope terrarum, iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum afflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt.

Et electa est speetatrix suppliciorum feralium civitas in Palaestina Scythopolis, gemina ratione visa magis omnibus opportuna, quod

v1.p.538
secretior est[*](est (before or after secretior), Nová k, Pet.; V omits.) et inter Antiochiam Alexandriamque media, unde multi plerumque ad crimina trahebantur.

Ductus est itaque inter primos Simplicius, Philippi filius, ex praefecto et consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo interrogasse dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri praeceptus, qui in his casibus nec peccatum aliquando pietati dederat nec erratum, fato quodam arcente, corpore immaculato lata[*](lata, V; G omits; Cornelissen del. as dittography.) fuga damnatus est.