Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus,

v1.p.522
ac plebe iam saeviente immanius, quoniam[*](quoniam, Clark; quam, V.) verebatur impendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo, sed accidentia considerare sueto prudenter, obiecit parvulos filios, et lacrimans

En inquit cives vestri (procul omen dii caelestes avertant!) eadem perlaturi vobiscum, ni fortuna affulserit laetior. Si itaque his abolitis nil triste accidere posse existimatis, praesto in potestate sunt vestra. Qua miseratione vulgus ad clementiam[*](clementiam, EG; dementia, V; clementiora, Her.) suapte natura proclive, lenitum conticuit, aequanimiter venturam operiens sortem.

Moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam, perpetuamque fore spopondit,[*](spopondit, E, Bentley, Haupt; spondit, V.) dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae, frumentis horrea referserunt.

Inter haec ita ambigua, Constantium Sirmi etiam tum hiberna quiete curantem, permovebant nuntii metuendi et graves, indicantes id quod tune magnopere formidabat, Limigantes Sarmatas, quos expulisse paternis avitisque sedibus dominos suos ante monstravimus, paulatim posthabitis locis

v1.p.524
quae eis anno praeterito utiliter sunt destinata, ne (ut sunt versabiles) aliquid molirentur inicum,[*](inicum Haupt; incon, V1; incum, V2.) regiones confines limitibus occupasse, vagarique licentius genuine more (ni pellerentur,) omnia turbaturos.

Quae superbius incitanda prope diem imperator dilato negotio credens, coacta undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum adulto vere ad procinctum egressus est gemina consideratione alacrior, quod expletus praedarum opimitate exercitus, aestate nuper emensa, similium spe fidenter in effectus animabitur prosperos, quodque Anatolio regente tune per Illyricum praefecturam, necessaria cuncta, vel ante tempus coacta, sine ullius dispendiis affluebant.