Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus domesticus protector occurrit, femur sagitta confixus, quam dum avellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatem petebam, anhelo cursu rependo, ex eo latere quo incessebamur in
Hic mixti cum Persis, eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, ad usque ortum alterius solis immobiles stetimus, ita conferti, ut caesorum cadavera multitudine fulta, reperire ruendi spatium nusquam possent, utque miles ante me quidam, discriminate capite, quod in aequas partes ictus gladii fiderat validissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret.
Et licet multiplicia tela, per tormentorum omnia genera, volarent e propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat, tandemque per posticam civitatem[*]( civitatem, added by Corn.) ingressus, refertam inveni, confluente ex finitimis virili et muliebri secus. Nam et casu illis ipsis diebus, in suburbanis peregrina commercia, circumacto anno solita celebrari,[*](celebrari (i corr. from um), V; celebrare, G. Langen, Mommsen.) multitude convenarum augebat agrestium.
Interea sonitu vario cuncta miscentur, partim amissos gementibus, aliis cum exitio sauciis, multis caritates diversas, quas prae angustiis videre non poterant, invocantibus.