Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et imperatis sine mora completis, iniecto igni furentis elementi vis maxima, frumenta omnia cum iam stipula flaventi turgerent, herbasque pubentes ita contorruit, ut ad usque Euphraten, ab ipsis marginibus Tigridis, nihil viride cerneretur. Tune exustae sunt ferae complures, maximeque leones, per ea loca saevientes immaniter, consumi vel caecari sueti paulatim hoc modo.

Inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta, leones vagantur innumeri, dementia hiemis ibi mollissimae semper innocui. At ubi solis radiis exarserit tempus, in regionibus aestu ambustis, vapore sideris et magnitudine culicum agitantur, quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia. Et quoniam oculos, quasi umida

v1.p.452
et lucentia membra, eaedem appetunt volucres, palpebrarum libramentis mordicus insidentes, idem leones, cruciati diutius, aut fluminibus mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos unguibus crebro lacerantes effodiunt, immanius efferascunt; quod ni fieret, universus oriens huius modi bestiis abundaret.

Dum campi cremantur (ut dictum est) tribuni cum protectoribus missi, citerioris ripae Euphratis castellis et praeacutis sudibus omnique praesidiorum genere communibant, tormenta, qua parum[*](qua parum erat, Günther; qua flumen parum erat, Mommsen; quarum erat, V.) erat voraginosum, locis opportunis aptantes.