Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quos cum iumenti agilitate praegressus, apud Amudin munimentum infirmum, dispersis per pabulum equis, recubantes nostros securius invenissem, porrecto extentius brachio, et summitatibus sagi contortis elatius, adesse hostes signo solito demonstrabam, eisdemque iunctus impetu communi ferebar, equo iam fatiscente.

Terrebat autem nos plenilunium noctis, et planities supina camporum, nulla (si occupasset artior casus,) latibula praebere sufficiens,

v1.p.442
ubi nec arbores nec frutecta nec quicquam praeter herbas humiles visebatur.

Excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade, et circumligata ne rueret, iumentum solum quod eam vehebat solutum, sine rectore laevorsus ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus, ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti, Persae credentes, eum tenerent potissimum cursum; quod ni fuisset praevisum, circumventi et capti, sub dicionem venissemus hostilem.

Hoc extracti periculo, cum ad nemorosum quendam locum vineis arbustisque pomiferis consitum, Meiacarire nomine venissemus, cui fontes dedere vocabulum gelidi, dilapsis[*](dilapsis, Cornelissen; lapsis, V.) accolis omnibus, solum in remoto secessu latentem invenimus militem, qui oblatus duci et locutus varia prae timore, ideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur,[*]( intentatur, suggested by Clark, c.c.) pandit rerum integram fidem, docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turma, vindictam quondam commissi facinoris timens, ad Persas abierat profugus, exindeque morum probitate spectata, sortita coniuge liberisque susceptis, speculatorem se missum ad nostra, saepe

v1.p.444
veros nuntios reportasse. At nunc se a Tamsapore et Nohodare optimatibus missum, qui catervas ductaverant praedatorum, ad eos redire quae didicerat perlaturum. Post haec, adiectis quae agi in parte diversa norat, occiditur.

Proinde curarum crescente sollicitudine, inde passibus citis Amidam pro temporis copia venimus, civitatem postea secutis cladibus inclutam. Quo reversis exploratoribus nostris, in vaginae internis notarum figuris membranam repperimus scriptam, a Procopio ad nos perferri mandatam, quem legatum ad Persas antea missum cum comite Lucilliano praedixi, haec consulto obscurius indicantem, ne captis baiulis, sensuque intellecto scriptorum, excitaretur materia funestissima.

Amendatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandis, rex ille[*](ill(e), added by Clark; vel, E. Meurig Davies; flongeuti. V.) longaevus non contentus Hellesponto, iunctis Grenici[*](Grenici, Her.; graenicia, V.) et Rhyndaci pontibus, Asiam cum numerosis populis pervasurus adveniet, suopte ingenio irritabilis et asperrimus, auctore et incensore Hadriani quondam Romani Principis successore; actum et conclamatum est, ni caverit Graecia.

Qui textus significabat Persarum regem transitis fluminibus Anzaba et Tigride, Antonino hortante,

v1.p.446
dominium Orientis affectare totius. His ob perplexitatem nimiam aegerrime lectis, consilium suscipitur prudens.

Erat eo tempore satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestati Persarum, Iovinianus nomine appellatus in solo Romano,[*](Romano, adulescens, Mommsen; lac. after R. Cornelissen, or educatus for adulescens. ) adulescens nobiscum occulte sentiens ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus, et dulcedine liberalium studiorum illectus, remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat.

Ad hunc missus ego cum centurione quodam fidissimo, exploratius noscendi gratia quae gerebantur, per avios montes angustiasque praecipites veni. Visusque et agnitus, comiterque susceptus, causam praesentiae meae uni illi confessus, adiuncto taciturno aliquo locorum perito, mittor ad praecelsas rupes exinde longe distantes, unde nisi oculorum deficeret acies, ad quinquagesimum usque lapidem, quodvis etiam minutissimum apparebat.

Ibi morati integrum biduum, cum sol tertius affulsisset, cernebamus terrarum omnes ambitus subiectos, quos ὁριζοντας appellamus, agminibus oppletos innumeris, et antegressum regem vestis claritudine rutilantem. Quem iuxta laevus incedebat Grumbates, Chionitarum rex nervositate[*](neruositate, Pet.; uenustate, Her.; nobilitate, Mommsen; nobis aetate, V.)

v1.p.448
quidem media rugosisque membris, sed mente quadam grandifica, multisque victoriarum insignibus nobilis; dextra rex Albanorum, pari loco atque honore sublimis; post duces varii, auctoritate et potestatibus eminentes, quos ordinum omnium multitudo sequebatur, ex vicinarum gentium roboribus lecta, ad tolerandam rerum asperitatem diuturnis casibus erudita.

Quo usque nobis Doriscum Thraciae oppidum, et agminatim intra consaepta exercitus, recensitos Graecia fabulosa narrabis? cum nos cauti vel (ut verius dixerim) timidi, nihil exaggeremus, praeter ea quae fidei testimonia neque incerta monstrarunt.