Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur, regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suam fidenter promittens.

v1.p.434

Sub eisdem fere diebus, Sabinianus adepta repentina potestate sufflatus, et Ciliciae fines ingressus, decessori suo principis litteras dedit, hortantis ut ad comitatum dignitate afficiendus superiore citius properaret, eo necessitatum articulo, quo etiam si apud Thulen moraretur Ursicinus, acciri eum magnitude rerum ratione probabili flagitabat, utpote disciplinae veteris et longo usu bellandi artis Persicae scientissimum.

Quo rumore provinciis percitis, ordines civitatum et populi, decretis et acclamationibus densis, iniecta manu detinebant paene publicum defensorem, memores quod relictus ad sui tutelam, cum inerti et umbratili milite, nihil amiserat per decennium; simul metuentes saluti, quod tempore dubio, remoto illo advenisse hominem compererant inertissimum.

Credimus (neque enim dubium est) per aerios tramites Famam praepetem volitare, cuius indicio haec gesta pandente, consiliorum apud Persas summa proponebatur[*](proponebatur, Lind.; praeponebatur, V.) ; et multis ultro citroque deliberatis, placuit Antonino

v1.p.436
suadente, ut Ursicino procul amoto, despectoque duce novello,[*](duce novello, transposui c.c.; n.d., V.) posthabitis civitatum perniciosis obsidiis, perrumperetur Euphrates, ireturque prorsus, ut occupari possint provinciae, fama celeritate praeventa, omnibus ante bellis (nisi temporibus Gallieni,) intactae, paceque longissima locupletes, cuius rei prosperante deo ductorem commodissimum fore spondebat.

Laudato firmatoque concordi omnium voluntate consilio, conversisque universis ad ea quae erant citius congerenda, commeatus milites arma ceteraque instrumenta, quae poscebat procinctus adventans, perpetua hieme parabantur.

Nos interea paulisper cis Taurum morati, ex imperio ad partes Italiae festinantes, prope flumen venimus Hebrum, ex Odrysarum montibus decurrentem, ibique principis scripta suscepimus, iubentia omni causatione posthabita, reverti Mesopotamiam, sine apparitione ulla expeditionem curaturi periculosam, ad alium omni potestate translata.

Quod ideo per molestos formatores imperil struebatur, ut si Persae frustra habiti redissent ad sua,

v1.p.438
ducis novi virtuti facinus adsignaretur egregium; si fortuna sequior ingruisset, Ursicinus reus proditae[*](proditae, Cornelissen; ut proditor, Bentley; proditor, V.) rei publicae deferretur.