Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Nihilo minus tamen, diu postea indictionale augmentum oblatum sibi nec recitare nec subnotare perpessus, humi proiecit. Litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe, ut videretur parum Florentio credi, rescripsit, gratandum esse si provincialis, hinc inde vastatus, saltem sollemnia praebeat nedum incrementa quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere. Factumque est et deinde, unius animi firmitate, ut praeter solita nemo Gallis quicquam exprimere conaretur.

Denique,[*](conaretur. Denique, Val.; conaretur (lac. 21 letters) inique, V.) inusitato exemplo, id petendo Caesar impetraverat a praefecto, ut secundae Belgicae multiformibus malis oppressae, dispositio sibi committeretur, ea videlicet lege, ut nec praefectianus nec praesidialis apparitor ad solvendum quemquam urgeret. Quo levati solatio cuncti, quos in curam susceperat suam,[*](curam susceperat suam W2; cura (lac. 11 letters) separat suam, V.) nec interpellati, ante praestitutum tempus debita contulerunt.

v1.p.318

Inter haec recreandarum exordia Galliarum, administrante secundam adhuc Orfito praefecturam, obeliscus Romae in circo erectus est maximo. Super quo nunc (quia tempestivum est) pauca discurram.

Urbem priscis saeculis conditam, ambitiosa moenium strue et portarum centum quondam aditibus celebrem, hecatompylos Thebas, institutores ex facto cognominarunt, cuius vocabulo provincia nunc usque Thebais appellatur.